Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas Morus Utopia IntraText CT - Text |
|
|
6 - De peregrinatione UtopiensiumAt si quos aut amicorum alia in urbe commorantium, aut ipsius etiam videndi loci desiderium coeperit, a Syphograntis ac Traniboris suis veniam facile impetrant, nisi si quis usus impediat. mittitur ergo simul, numerus aliquis cum epistola principis, quae et datam peregrinandi copiam testatur, et reditus diem praescribit. vehiculum datur cum servo publico, qui agat boves et curet. ceterum nisi mulieres in coetu habeant, vehiculum velut onus et impedimentum, remittitur. toto itinere cum nihil secum efferant, nihil defit tamen, ubique enim domi sunt. si quo in loco diutius uno die commorentur, suam ibi quisque artem exercet, atque ab artis eiusdem opificibus, humanissime tractantur. si semet authore quisquam extra suos fines vagetur, deprehensus sine principis diplomate, contumeliose habitus, pro fugitivo reducitur, castigatus acriter. idem ausus denuo, servitute plectitur.
Quod si quem libido incessat per suae civitatis agros palandi, venia patris et consentiente coniuge, non prohibetur. sed in quodcumque rus pervenerit, nullus ante cibus datur, quam ante meridianum operis pensum, - aut quantum ante cenam ibi laborari solet - absolverit. hac lege quovis intra suae urbis fines ire licet. erit enim non minus utilis urbi, quam si in urbe esset.
Iam videtis quam nulla sit usquam otiandi licentia, nullus inertiae praetextus, nulla taberna vinaria, nulla cervisiaria, nusquam lupanar, nulla corruptelae occasio, nullae latebrae, conciliabulum nullum, sed omnium praesentes oculi necessitatem aut consueti laboris, aut otii non inhonesti faciunt.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |