Diva, quae
has caeli generatim in auras
Cuncta producis,
cupidumque amorem
Undique infundens,
facis ut perenne
saecla propagent;
Qua nihil laetum
sine, amabile est nil
Nilque iucundum,
sine qua nec ipsae
Gratae erunt
cuiquam Charites, nec ipsa
blanda voluptas;
Dum tibi
laetus reparatur orbis,
Dum per
herbosos pecus omne campos
Vim tuam
sentit, tibi plaudit omnis,
diva, volucris;
Dum nihil, quamvis
rigidum, feroxque est,
Ossibus quod non
penitus sub imis
Sit tua tactum
face, quod tuos non
sentiat ignes,
Una erit flammarum
et amoris expers?
Una secura
his Lalage resistet?
Tange age ultrici,
dea, pertinacem
tange flagello.
Quod si ita
tanges, fera ut obstinatum
Applicet nostris
animum querelis,
Nec preces ultra
miseras superba
negligat aure,
Conseram laetam
tibi, diva, myrtum,
Vancius qua se
rosifer revolvit:
Hanc mero supplex,
niveo et rigabo
lacte quotannis.
Hanc et immistae
pueris puellae
Circum agent
laetas pariter choreas,
Teque prima unam,
simul ultima unam
voce canent te.
Te canent unam,
volucremque natum
Qui ferox, duro et
similis parenti,
Acer et flamma
est, et agente certum
cuspide vulnus.
Spargam odoratas
violas rosasque
Ipse ego, votique
reus secabo
Grata torquatae
ante tuas columbae
guttura flammas.
|