Vos mecum e vitreis, nymphae Naucelides, antris,
Vos mecum viridi paulum considite in herba,
Atque hoc, quem canimus, dignum concedite carmen.
Sic vobis patrias circum vernantia ripas
Prata, neque hibernis nivibus viduata neque aestu,
Sufficiant varios in serta nitentia flores.
Quis dolor, o silvae, quae vos, o prata, tenebat
Maestities; quanto squalebant omnia luctu,
Cum ferus e gelidis descenderet Alpibus hostis
Assidue, et Latias
in praedam verteret oras?
Tum (reor) invita
creverunt pabula terra,
Invitae e densis
ceciderunt frondibus umbrae.
Quippe abigi
raptas pecudes, passimque videbant
Pastorum rapidos
tectis involvier ignes.
Ipsi etiam
hircipedes Fauni, Satyrique bicornes,
Ipsae etiam in
solos Nymphae fugere recessus,
Et se se ignotis
occultavere latebris.
Et furor is fines
prope iam pervaserat omnes,
Iamque fugae
deerat nobis locus, undique saevos
Cernere erat latis
hostes discurrere campis.
Nulla usquam tam
secretis lustra abdita silvis,
Nulla aditu est
tam difficili, tamque invia rupes,
Quo non saepe greges
subitis incursibus acti
Fessa reclinarint in nudo corpora saxo.
Et tamen hinc etiam crebri eiecere tumultus,
Insuetaeque maris pecudes (miserabile visu),
Qua pelagi mediis iter intercluditur undis,
Adriacos videre sinus, et litore curvo,
Pro viridi cytiso, pro molli graminis herba,
Et spinis paliuri
et acuta carice pastae,
Potarunt salsas
nitidis pro fontibus undas,
Et saepe irati
timuerunt murmura ponti.
Quod si non novus
ex alto demissus Olympo,
Hanc cladem
nostris deus avertisset ab oris,
Ausoniis esset
nullus iam pastor in agris.
Nos miseri patria
extorres, rerum omnium egeni,
Ah dolor, externas
longe erraremus ad urbes.
Hic nobis dulces
saltus, hic pascua nota
Restituit:
«Tutique,» inquit «iam pascite tauros:
Iam solitas tuti
collo suspendite avenas,
Et desueta diu
responsent carmina colles.»
Ergo omnes, veluti
et Phoebo Panique, quotannis
Pastores certis
statuent tibi sacra diebus,
Magne pater,
nostrisque diu cantabere silvis.
Te rupes, te saxa,
cavae te, maxime Iuli,
Convalles,
nemorumque frequens iterabit imago.
At vero in nostris
quaecumque in saltibus usquam
Quercus erit, ut
quaeque suos dant tempora flores,
Semper erit variis
ramos innexa coronis,
Inscriptumque
geret felici nomine truncum.
Tum quoties pastum
expellet, pastasve reducet
Nostrum aliquis
pecudes, toties id mente revolvens,
Ut liceat factum
esse tuo, pater optime, ductu,
Nullus erit, qui
non libeat tibi lacte recenti,
Nullus erit, qui
non teneros tibi nutriat agnos.
Quin audire preces
nisi dedignabere agrestes,
Tu nostra ante deos in vota vocaberis omnes.
Ipse ego bina tibi solemni altaria ritu
Et geminos sacra e
quercu lauroque virenti
Vicino lucos Nauceli in litore ponam.
Hic ripa passim in molli viridante sub umbra,
Vere novo dum
floret ager, dum germinat arbos,
Dum vario resonant volucrum nemora avia cantu,
Annua constituam
festis convivia ludis.
Ductores pecudum
hic omnes, rurisque coloni
Contendent iaculo
et rapidi certamine cursus,
Horridaque agresti
nudabunt membra palaestra.
Ipse pecu et
tenero victor donabitur haedo.
Praeterea
dulci cantabit harundine Damon
Carmina,
quae puerum docuit Sebetheius Aegon.
Olim cum
procul hinc illis habitaret in oris.
Scilicet ut
quondam Assyrii pastoris amore
Capta dea,
et caelum et fulgentia sidera linquens,
Omnibus his
cari praeferret Adonidis ignes.
Fortunate
puer, tecum formosa Dione
Una tondet
oves, una ad mulctralia ducit,
Atque
immunda premit caelestibus ubera palmis.
Dum te
complexu teneat, non illa recusat
Tecum inter
pecudes vili requiescere culmo.
At Mars ipse
deae cura tabescit inani.
Fortunate
puer, mediis pecus errat in agris:
Tu, viridi
deiectus in umbra, aut carmina cantas,
Aut posita
in Veneris gremio cervice recumbis.
Illa tibi amplexus
molles, illa oscula iungit,
Caraque odoratis
exornat tempora sertis.
Sed tu nimirum,
sed felix tu quoque, Damon,
Cui licuit toties
Aegonem audire canentem,
Divinique senis
sacros ediscere cantus.
Quod mihi, magne
pater, divum si fata dedissent,
O quales tibi
cantaret mea fistula laudes!
Et quodcumque tamen
felix concedet Apollo,
Hoc te unum canet,
hoc uni tibi serviet omne.
Nec quidquam magis
optarim, quam digna triumphis
Posse tuis,
videorque canens tua maxima facta,
Inferior nullo, non ipso Aegone futurus.
Ipse suo certet mecum si carmine Daphnis,
Ipse suo Daphnis cum carmine victus abibit.
Interea, agrestis dignatus sibila cannae,
Dexter ades nobis, et quae facis, otia serva.
|