Iam tristi
canos glacie concreta capillos
Afflatu
tepidi fugit hiems Zephyri.
Iam nitidum os ver
molle auras in luminis audet
Proferre, et
teneros ferre per arva pedes;
Tempora diversis
tollens halantia sertis
Purpureo matris
Chloridos e gremio,
Summittit varios
tellus fecunda colores,
Convertit molles
quo puer ipse gradus;
Et passim,
quacumque vagos deflectit ocellos,
Diffugiunt toto nubila cuncta polo.
It prope, et incutiens blandas in pectore flammas,
Omnia iucundo accendit amore Venus.
Quam circum vario texunt e flore coronas
Perfusae Assyrio rore comam Charites.
Hinc atque hinc mille aligeri pueri assultantes
Coniciunt certa spicula acuta manu.
Concipiunt dulces animalia cuncta calores,
Persultantque vagi pabula laeta greges.
Ipse suam de colle canens Amaryllida pastor
Pascentes tenui
carmine mulcet oves,
Percussaeque nova dulcedine corda volucres
Dant laetos passim per nemora alta sonos.
Sola gemit, ramoque sedens miserabilis alto
Absumptum mater Thracia plorat Itym.
Di bene, quod nostrae tam longe a finibus orae
Exactum hoc dira est in regione scelus.
Heu puer infelix, matri dum bracchia tendit
Assueto cupiens se
implicuisse sinu,
Illa ferox animi,
caecoque agitata furore
Avulsum duro diripit
ense caput.
Quid facis, ah
demens? Ferro quem perdis iniquo,
Is lac dulce tuis
hausit ab uberibus.
Huic tu longinquam
votis optare senectam,
Huic solita es
teneras dicere blanditias.
Heu miserum,
genitor nati infelixque sepulcrum,
Ut tibi nunc toto
pectore sensus abit,
Infandae nosti cum coniugis impia facta
Atque epulas
mensis tristibus appositas!
Nempe furis,
strictoque ruis violentior ense,
Sed sublata alis
effugit illa novis.
Perpetuum fleat,
ut merita est, longisque querelis
Antiqui poenas
persoluat sceleris.
Nos, Turri, dum
florifero vere omnia rident,
Spirat et e summis
gratior aura iugis,
Nos hic, qua
nitida pellucens rivulus unda
Labitur et leni
murmure dulce sonat,
Cantemus molles
formosae Amathusidos ignes,
Quidque ferox arcu,
quid face possit Amor.
Armenias domat hic
tigres, saevasque leaenas;
Eripit hic summo,
cum libet, arma Iovi.
Hoc duce pallentes
umbras Oeagrius Orpheus,
Tristiaque
horrendi limina regis adit,
Nec timuit
saevaeve Hecates immania monstra,
Armatasve atris
Eumenidas facibus.
Hoc cogente, omni
cum pectore consternatus
Abrupto nollet
vivere coniugio.
Paulatim Eurydices
veterumque oblitus amorum,
In Calaim
tota mente Boreiadem
Exarsit,
penitusque insano perditus igne
Sensit
ferventes intima ad ossa faces.
Formose o
Calai, pulchrae genus Orythiae,
Te virides
silvae, te cava saxa sonant.
In te suspirat,
solum te cogitat Orpheus,
Per te sollicito
nulla quies animo est.
|