Dum te blanda
tenent aestivas rura per umbras,
Deliciis nimium
rura beata tuis,
Ecqua tui, mea
lux, tangit te cura poetae,
An meus e toto
pectore cessit amor?
Cessit amor certe,
soliti cessere calores:
Absentis meminit nulla
puella viri.
Non ita concussae
versantur in arbore frondes,
Cum gravis
adversum verberat aura nemus,
Quam facile
instabilem permutat femina mentem,
Exclusus queritur,
qui modo carus erat.
Non sic Penelope,
non sic Capaneia coniunx
Antiqui meruit
temporis esse decus.
Altera defuncti
maerens ad busta mariti,
Noluit abrepto
vivere sola viro.
Altera bis denos
potuit durare per annos,
Dum cupidos cauta
detinet arte procos.
Femina nunc varias
tantum connectere fraudes
Novit, et in nulla certa manere fide.
Quid queror haec
demens? Durae procul ite querelae,
Ite: decent
tristes tristia verba viros.
Laetus ego: hos
neque enim sequitur mea Gallia mores,
Mutare incertos
nec solet illa toros.
Quin et mansit
amor, soliti mansere calores:
Absentis meminit
nostra puella viri.
Multa tamen timeo: tu multa ignosce timenti.
Hei mihi, pars nostro nulla timore vacat.
Ah quoties vereor, dum picta per arva vagaris,
Dum rutilae texis florida serta comae,
Ne ruat e summis in te Saturnius astris,
Sisve alii cuivis grata rapina deo.
Pressit
Amymonen mediis Neptunus in arvis,
Dum premeret
summum virginis urna caput.
In mediis Io campis perpessa Tonantem est,
Horridaque hirsuta cornua fronte tulit.
Hinc quoque Tartareo raptam Deoida curru
Abstulit infernus in sua regna pater.
Sidonis errabat nitidos Europa per agros,
Cum medium ficto per mare vecta bove est.
Non tamen hos tantum causantur prata timores:
Hei mihi quam multos dat quoque silva metus.
Hic habitant Satyrique,
et agrestia numina Panes,
Et timor errantum
Faunus Hamadryadum.
Hic versa in
virides Daphne Peneia frondes,
Hic fera mutato
Parrhasis ore fuit.
Hic et semicaper
spreta Nonacrius Aegla
Arcadicae forma
virginis incaluit.
Quod si tecum
isdem pariter versarer in arvis,
Et domus unanimes
clauderet una duos,
Non ego caelicolum fraudes, non furta timerem:
Undique me socio, Gellia, tuta fores.
Si versa est Daphne, Sicula Proserpina ab Aetna
Si vecta est Stygiis in nova regna rotis,
Quid mirum? Facile
est deceptas fraude puellas
Fallere,
nullius quas tueatur amor.
Ipse ego
perpetuo tecum mea vita manerem:
Sic possem
nullos extimuisse deos.
Saepe
pererrabat tacitos Atalanta recessus:
Tuta tamen fido Mimalione fuit.
Cingeret obsessos
seu curva indagine colles,
Seu cuperet saevas
comminus ire feras,
Haerebat lateri
semper comes ille, nec unquam
A domina lato
longius ungue fuit.
Ergo huic non
summi fraudes nocuere Tonantis,
Inque suo nullos
sensit amore dolos.
Sic ego per silvas
tecum et per prata vagarer:
Grata essent sine
te gaudia nulla mihi.
Nunc pariter nitida recubare iuvaret in umbra,
Et capere in viridi somnia grata toro.
Nunc pariter nuda
fontes invadere sura,
Torrida dum siccus
finderet arva canis.
Saepius in silvis
lepores captare fugaces,
Et volucres fictis
fallere carminibus.
Saepius in denso convicia dicere luco,
Et madidas verno flore ligare comas.
Saepius umbroso choreas ductare sub antro,
Cum daret agrestes tibia pulsa sonos.
Ah quoties tales inter, mea Gellia, lusus
Inicerem cupidas in tua colla manus,
Dulciaque e roseis
furarer basia labris,
Basia mi cunctis anteferenda bonis.
O niveam, siqua haec referet mihi gaudia, lucem!
Gratior optatis non erit ulla meis.
Semper Erythreis
signabitur illa lapillis:
Semper erit sacros
inter habenda dies.
Nunc, quoniam
tecum me non licet esse, caveto
Mutuus extincto ne
cadet igne calor.
|