Pascite,
oves, teneras herbas per pabula laeta,
Pascite, nec
plenis ignavae parcite campis:
Quantum vos tota
minuetis luce, refectum
Fecundo tantum per
noctem rore resurget:
Hinc dulci
distenta tumescent ubera lacte,
Sufficientque
simul fiscellae et mollibus agnis.
Tu vero vigil
atque canum fortissime Teucon,
Dum pascent illae
late per prata, luporum
Incursus subitos
saevasque averte rapinas.
Interea hic
ego muscoso prostratus in antro
Ipse meos
solus mecum meditabor amores,
Atque animi curas
dulci solabor avena.
O formosa
Amarylli, nihil te absente videtur
Dulce mihi:
nunc et nitido vere omnia rident,
Et vario
resonant volucrum nemora avia cantu;
Exultim
virides ludunt armenta per herbas,
Lascivique
agni, infirmisque artubus haedi
Cornigeras
matres per florida prata sequuntur.
Non tamen
ista magis sine te mihi laeta videntur,
Quam si tristis
hiems, nimbisque rigentibus horrens
Agglomeret gelido
canas Aquilone pruinas.
Dulce apibus
flores, rivi sitientibus herbis,
Gramen ovi, caprae
cytisus, Amaryllis Iolae.
Non ego opes mihi, non cursu praevertere ventos
Optarim magis, aut
pecoris quodcumque per orbem est,
Quam te, Amarylli,
meis vinctam retinere lacertis,
Et tecum has
inter vitam deducere silvas.
Est mihi
praeruptis ingens sub rupibus antrum,
Quod croceis
hederae circum sparsere corymbis,
Vestibulumque
ipsum silvestris obumbrat oliva:
Hanc prope fons,
lapide effusus qui desilit alto,
Defertur rauco per levia saxa susurro.
Hinc late licet
immensi vasta aequora ponti
Despicere, et
longe venientes cernere fluctus.
Hoc mecum simul
incoleres, Amarylli, simulque
Mecum ageres primo
pecudes in pascua sole,
Mecum abeunte die pecudes
cava in antra vocares.
Saepe etiam denso
in nemore aut convalle virenti
Dum tenue arguta
modularer harundine carmen,
Tu mecum ipsa
esses simul, astaresque canenti,
Quin et nunc
pariter caneres, nunc dulcia nostro
Basiaque et
veneris misceres gaudia cantu.
O solum hoc, superi, misero concedite amanti!
Tum licet et
rapiantur oves, rapiantur et agni,
Ipse tamen Croeso mihi ditior esse videbor.
Mollibus in pratis Lycidae post Daphnidis hortos,
Purpureos flores texenda in serta legebas,
Cum te, succincta tunica fusisque capillis,
Et vidi simul, et
totis simul ossibus arsi.
Pone sequebatur
Gorge soror, et tamen audax
Accessi, sumque
ipse meos tibi fassus amores.
Risisti, et
sertum, nitida quod fronte gerebas,
Tamquam ex se
cecidisset humi, iecisti, abiensque
Liquisti,
advertens collegi protinus ipse:
Servavique, et
adhuc tamquam tua munera servo.
Et quamvis dudum
foliis languentibus aret,
Non tamen est
serto quidquam mihi carius illo.
Ex illo, semperque
fui tibi deditus uni,
Pulchraque nulla
meis oculis te praeter habetur.
Saepe mihi Alcippe
vicina et munera misit,
Et dixit: «Formose
puer, quae munera mittit,
Mittit et ipsum animum:
tu et munera suscipe, et illum.»
Sed potius,
Amarylli, alio quam tangar amore,
Sudabunt humiles
flaventia mella genistae
Et molles violae
dura nascentur in orno,
Incultique ferent
candentia lilia vepres,
Et maestis ululae
cedet philomela querelis.
Quantum ver
formosum hieme est iucundius atra,
Quantum mite pirum
sorbis est dulcius ipsis,
Quantum hirsuta capella suo setosior haedo,
Quantum nocturnis obscuri vesperis umbris
Puniceo exsurgens aurora nitentior ortu est:
Tantum, Amarylli, aliis mihi carior ipsa puellis.
Hae testes mihi sunt silvae, vicinaque silvis
Populus haec, cuius tale est in cortice carmen:
«Vellera cum setis
aries mutarit, et hircus
Velleribus setas,
Amaryllida linquet Iolas.»
Sed nos dum longum
canimus, iam roscida luna
Apparet caelo, et
rapidus deferbuit ardor
Demerso iam sole:
tamen miser ardet Iolas.
Nimirum nostros
nequeunt lenire calores
Nec quaecumque
rigent Ripheo in monte pruinae,
Nec quaecumque simul
gelido durantur in Hebro:
Fors tamen hos
illa ipsa, potest quae sola, levabit.
Sperando interea duros solabimur ignes,
At vos, ne sero
dum nox insurgit Olympo,
Praesidio umbrarum
fretus malus ingruat hostis,
Iam pasti secura,
greges, in ovilia abite.
|