Canale optime,
tuque Bembe, nostri
Amantissimi
utrique, amati utrique
A me non minus
atque utrique ocelli,
Quid rerum
geritis? Valetis? Atque
Absentis memores
sodalis estis?
Quid vestrae
faciunt bonae Camenae?
Scripseruntne
aliquid novi meum post
Discessum? Puto:
namque quicquid oti
Per vestras datur
occupationes,
Id vos in studiis
bonis locatis.
Ad me
mittite siquid edidistis,
Oro, nec
socium bonum negate
Vestri participem
leporis esse.
Sed quid cum
Venere ipsa, amoribusque
Quam vobis bene
convenit? Caletis?
Amatisne? Dei
deaeque faxint
Et feliciter et
bene ipsi ametis,
Quamque ego
leviusque, leniusque.
Heu heu me
miserum, mei sodales,
Quam saevo teneor
furore! Quam mi
Totus, quam gravis
incubat Cupido!
Non quod non amer:
intimis medullis
Ardet me mea
Hyella, perditeque,
Quantum quid pote
perditissimum esse.
Verum hoc me
excruciat magis: potiri
Mea nam vetitum
mihi puella.
Quod si quando
licet, nihil levatur,
Sed ferus magis
excitatur ardor.
Nam cum nec
saturum recedat inde
Cor mi, nec
furor expleatur unquam
Caris basiolis
papillulisque,
Atque his, qui
miserum necant, ocellis,
Augescit magis, et
magis. quid heu heu
Adverso
paterer deo atque iniquo,
Si haec
incommoda sunt secundo amore?
|