Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Andreas Naugerius Lusus IntraText CT - Text |
|
|
33 - Ad HyellamDispeream nisi tu vita mihi carior ipsa, Atque anima, atque oculis es, mea Hyella, meis. Dispeream nisi ego vita tibi carior ipsa, Atque anima, atque oculis sum, mea Hyella, tuis.
Nec satis hoc: vellem pote quicquam his esset haberi Carius, ut posses carior esse mihi. Tu quoque idem velles, pote quicquam his esset haberi Carius, ut possem carior esse tibi. Di, facite haec longos concordia duret in annos,
Tamque bonos mutent saecula nulla animos.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |