Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Andreas Naugerius Lusus IntraText CT - Text |
|
|
41 - Ad Venerem ut pertinacem Lalagem molliatDiva, quae has caeli generatim in auras Cuncta producis, cupidumque amorem Undique infundens, facis ut perenne saecla propagent;
Qua nihil laetum sine, amabile est nil Nilque iucundum, sine qua nec ipsae Gratae erunt cuiquam Charites, nec ipsa blanda voluptas; Dum tibi laetus reparatur orbis,
Dum per herbosos pecus omne campos Vim tuam sentit, tibi plaudit omnis, diva, volucris; Dum nihil, quamvis rigidum, feroxque est, Ossibus quod non penitus sub imis
Sit tua tactum face, quod tuos non sentiat ignes, Una erit flammarum et amoris expers? Una secura his Lalage resistet? Tange age ultrici, dea, pertinacem
tange flagello. Quod si ita tanges, fera ut obstinatum Applicet nostris animum querelis, Nec preces ultra miseras superba negligat aure,
Conseram laetam tibi, diva, myrtum, Vancius qua se rosifer revolvit: Hanc mero supplex, niveo et rigabo lacte quotannis. Hanc et immistae pueris puellae
Circum agent laetas pariter choreas, Teque prima unam, simul ultima unam voce canent te. Te canent unam, volucremque natum Qui ferox, duro et similis parenti,
Acer et flamma est, et agente certum cuspide vulnus. Spargam odoratas violas rosasque Ipse ego, votique reus secabo Grata torquatae ante tuas columbae
guttura flammas.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |