Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Andreas Naugerius Lusus IntraText CT - Text |
|
|
25 - Veris Descriptio, Ad TurriumIam tristi canos glacie concreta capillos Afflatu tepidi fugit hiems Zephyri. Iam nitidum os ver molle auras in luminis audet Proferre, et teneros ferre per arva pedes;
Tempora diversis tollens halantia sertis Purpureo matris Chloridos e gremio, Summittit varios tellus fecunda colores, Convertit molles quo puer ipse gradus; Et passim, quacumque vagos deflectit ocellos,
Diffugiunt toto nubila cuncta polo. It prope, et incutiens blandas in pectore flammas, Omnia iucundo accendit amore Venus. Quam circum vario texunt e flore coronas Perfusae Assyrio rore comam Charites.
Hinc atque hinc mille aligeri pueri assultantes Coniciunt certa spicula acuta manu. Concipiunt dulces animalia cuncta calores, Persultantque vagi pabula laeta greges. Ipse suam de colle canens Amaryllida pastor
Pascentes tenui carmine mulcet oves, Percussaeque nova dulcedine corda volucres Dant laetos passim per nemora alta sonos. Sola gemit, ramoque sedens miserabilis alto Absumptum mater Thracia plorat Itym.
Di bene, quod nostrae tam longe a finibus orae Exactum hoc dira est in regione scelus. Heu puer infelix, matri dum bracchia tendit Assueto cupiens se implicuisse sinu, Illa ferox animi, caecoque agitata furore
Avulsum duro diripit ense caput. Quid facis, ah demens? Ferro quem perdis iniquo, Is lac dulce tuis hausit ab uberibus. Huic tu longinquam votis optare senectam, Huic solita es teneras dicere blanditias.
Heu miserum, genitor nati infelixque sepulcrum, Ut tibi nunc toto pectore sensus abit, Infandae nosti cum coniugis impia facta Atque epulas mensis tristibus appositas! Nempe furis, strictoque ruis violentior ense,
Sed sublata alis effugit illa novis. Perpetuum fleat, ut merita est, longisque querelis Antiqui poenas persoluat sceleris. Nos, Turri, dum florifero vere omnia rident, Spirat et e summis gratior aura iugis,
Nos hic, qua nitida pellucens rivulus unda Labitur et leni murmure dulce sonat, Cantemus molles formosae Amathusidos ignes, Quidque ferox arcu, quid face possit Amor. Armenias domat hic tigres, saevasque leaenas;
Eripit hic summo, cum libet, arma Iovi. Hoc duce pallentes umbras Oeagrius Orpheus, Tristiaque horrendi limina regis adit, Nec timuit saevaeve Hecates immania monstra, Armatasve atris Eumenidas facibus.
Hoc cogente, omni cum pectore consternatus Abrupto nollet vivere coniugio. Paulatim Eurydices veterumque oblitus amorum, In Calaim tota mente Boreiadem Exarsit, penitusque insano perditus igne
Sensit ferventes intima ad ossa faces. Formose o Calai, pulchrae genus Orythiae, Te virides silvae, te cava saxa sonant. In te suspirat, solum te cogitat Orpheus, Per te sollicito nulla quies animo est.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |