Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Andreas Naugerius Lusus IntraText CT - Text |
|
|
27 - IolasPascite, oves, teneras herbas per pabula laeta, Pascite, nec plenis ignavae parcite campis: Quantum vos tota minuetis luce, refectum Fecundo tantum per noctem rore resurget:
Hinc dulci distenta tumescent ubera lacte, Sufficientque simul fiscellae et mollibus agnis. Tu vero vigil atque canum fortissime Teucon, Dum pascent illae late per prata, luporum Incursus subitos saevasque averte rapinas.
Interea hic ego muscoso prostratus in antro Ipse meos solus mecum meditabor amores, Atque animi curas dulci solabor avena. O formosa Amarylli, nihil te absente videtur Dulce mihi: nunc et nitido vere omnia rident,
Et vario resonant volucrum nemora avia cantu; Exultim virides ludunt armenta per herbas, Lascivique agni, infirmisque artubus haedi Cornigeras matres per florida prata sequuntur. Non tamen ista magis sine te mihi laeta videntur,
Quam si tristis hiems, nimbisque rigentibus horrens Agglomeret gelido canas Aquilone pruinas. Dulce apibus flores, rivi sitientibus herbis, Gramen ovi, caprae cytisus, Amaryllis Iolae. Non ego opes mihi, non cursu praevertere ventos
Optarim magis, aut pecoris quodcumque per orbem est, Quam te, Amarylli, meis vinctam retinere lacertis, Et tecum has inter vitam deducere silvas. Est mihi praeruptis ingens sub rupibus antrum, Quod croceis hederae circum sparsere corymbis,
Vestibulumque ipsum silvestris obumbrat oliva: Hanc prope fons, lapide effusus qui desilit alto, Defertur rauco per levia saxa susurro. Hinc late licet immensi vasta aequora ponti Despicere, et longe venientes cernere fluctus.
Hoc mecum simul incoleres, Amarylli, simulque Mecum ageres primo pecudes in pascua sole, Mecum abeunte die pecudes cava in antra vocares. Saepe etiam denso in nemore aut convalle virenti Dum tenue arguta modularer harundine carmen,
Tu mecum ipsa esses simul, astaresque canenti, Quin et nunc pariter caneres, nunc dulcia nostro Basiaque et veneris misceres gaudia cantu. O solum hoc, superi, misero concedite amanti! Tum licet et rapiantur oves, rapiantur et agni,
Ipse tamen Croeso mihi ditior esse videbor. Mollibus in pratis Lycidae post Daphnidis hortos, Purpureos flores texenda in serta legebas, Cum te, succincta tunica fusisque capillis, Et vidi simul, et totis simul ossibus arsi.
Pone sequebatur Gorge soror, et tamen audax Accessi, sumque ipse meos tibi fassus amores. Risisti, et sertum, nitida quod fronte gerebas, Tamquam ex se cecidisset humi, iecisti, abiensque Liquisti, advertens collegi protinus ipse:
Servavique, et adhuc tamquam tua munera servo. Et quamvis dudum foliis languentibus aret, Non tamen est serto quidquam mihi carius illo. Ex illo, semperque fui tibi deditus uni, Pulchraque nulla meis oculis te praeter habetur.
Saepe mihi Alcippe vicina et munera misit, Et dixit: «Formose puer, quae munera mittit, Mittit et ipsum animum: tu et munera suscipe, et illum.» Sed potius, Amarylli, alio quam tangar amore, Sudabunt humiles flaventia mella genistae
Et molles violae dura nascentur in orno, Incultique ferent candentia lilia vepres, Et maestis ululae cedet philomela querelis. Quantum ver formosum hieme est iucundius atra, Quantum mite pirum sorbis est dulcius ipsis,
Quantum hirsuta capella suo setosior haedo, Quantum nocturnis obscuri vesperis umbris Puniceo exsurgens aurora nitentior ortu est: Tantum, Amarylli, aliis mihi carior ipsa puellis. Hae testes mihi sunt silvae, vicinaque silvis
Populus haec, cuius tale est in cortice carmen: «Vellera cum setis aries mutarit, et hircus Velleribus setas, Amaryllida linquet Iolas.» Sed nos dum longum canimus, iam roscida luna Apparet caelo, et rapidus deferbuit ardor
Demerso iam sole: tamen miser ardet Iolas. Nimirum nostros nequeunt lenire calores Nec quaecumque rigent Ripheo in monte pruinae, Nec quaecumque simul gelido durantur in Hebro: Fors tamen hos illa ipsa, potest quae sola, levabit.
Sperando interea duros solabimur ignes, At vos, ne sero dum nox insurgit Olympo, Praesidio umbrarum fretus malus ingruat hostis, Iam pasti secura, greges, in ovilia abite.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |