Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Andreas Naugerius Lusus IntraText CT - Text |
|
|
28 - Imaginem sui Hyellae mittitQuam tibi nunc Iani donamus, Hyella, calendis, Exprimit haec vultus parva tabella meos. Nulla fuit cuiquam similis mage: pallet imago, Assiduus nostro pallor in ore sedet.
Est excors, sine corde et ego, quod pectore nostro Ipse Amor ereptum sub tua iura dedit. Non loquitur, mihi sic tua cum datur ora tueri, Torpet nescio quo lingua retenta metu. Unum dissimile est nobis: felicior uno est,
Tam saeva quod non uritur illa face. Quod si etiam uretur, tuo enim sub lumine quidquam Illaesum flammis non licet ire tuis, Non ut ego assiduo infelix torrebitur igne: In cinerem primo corruet illa foco.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |