Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Andreas Naugerius Lusus IntraText CT - Text |
|
|
29 - Ad somnumBeate somne, nocte qui hesterna mihi Tot attulisti gaudia, Utinam deorum rector ille caelitum Te e coetu eorum miserit,
Quae saepius mortalibus vera assolent Mitti futuri nuntia. Tu, quae furenti surdior freto meas Superba contemnit preces, Facilem Neaeram praebuisti: quin mihi
Mille obtulit sponte oscula, Oscula, quae Hymetti dulciora sint favis, Quae suaviora nectare. Vere beate somne, quod si saepius His, dive, me afficias bonis,
Felicior caelestibus deis ero, Summo nec inferior Iove. At tu, proterva, quolibet fuge, eripe Complexibus te te meis: Si somnus iste me frequens reviserit,
Tenebo te, invitam licet. Quin dura sis, sis quamlibet ferox: eris Et mitis, et facilis tamen.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |