Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Andreas Naugerius Lusus IntraText CT - Text |
|
|
30 - Ad Canalem et BembumCanale optime, tuque Bembe, nostri Amantissimi utrique, amati utrique A me non minus atque utrique ocelli, Quid rerum geritis? Valetis? Atque
Absentis memores sodalis estis? Quid vestrae faciunt bonae Camenae? Scripseruntne aliquid novi meum post Discessum? Puto: namque quicquid oti Per vestras datur occupationes,
Id vos in studiis bonis locatis. Ad me mittite siquid edidistis, Oro, nec socium bonum negate Vestri participem leporis esse. Sed quid cum Venere ipsa, amoribusque
Quam vobis bene convenit? Caletis? Amatisne? Dei deaeque faxint Et feliciter et bene ipsi ametis, Quamque ego leviusque, leniusque. Heu heu me miserum, mei sodales,
Quam saevo teneor furore! Quam mi Totus, quam gravis incubat Cupido! Non quod non amer: intimis medullis Ardet me mea Hyella, perditeque, Quantum quid pote perditissimum esse.
Verum hoc me excruciat magis: potiri Mea nam vetitum mihi puella. Quod si quando licet, nihil levatur, Sed ferus magis excitatur ardor. Nam cum nec saturum recedat inde
Cor mi, nec furor expleatur unquam Caris basiolis papillulisque, Atque his, qui miserum necant, ocellis, Augescit magis, et magis. quid heu heu Adverso paterer deo atque iniquo,
Si haec incommoda sunt secundo amore?
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |