IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search | 
Obruit Hesperia
Phoebum nox umida porta,
imperiis properata Iovis; nec castra Pelasgum 
aut Tyrias miseratus opes, sed triste tot extra 
agmina et inmeritas ferro decrescere gentes. 
panditur inmenso deformis sanguine campus: 
illic arma et equos, ibant quibus ante superbi, 
funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt. 
tunc inhonora cohors laceris insignibus aegras 
secernunt acies, portaeque, ineuntibus arma 
angustae populis, latae cepere reversos. 
par utrimque dolor; sed dant solacia Thebis 
quattuor errantes Danaum sine praeside turmae: 
ceu mare per tumidum viduae moderantibus alni, 
quas deus et casus tempestatesque gubernant. 
inde animus Tyriis non iam sua castra, sed ultro 
hostilem servare fugam, ne forte Mycenas, 
contenti rediisse, petant: dat tessera signum 
excubiis, positaeque vices; dux noctis opertae 
sorte Meges ultroque Lycus. iamque ordine iusso 
arma, dapes ignemque ferunt; rex firmat euntes: 
«victores Danaum (neque enim lux crastina longe, 
nec quae pro timidis intercessere tenebrae 
semper erunt), augete animos et digna secundis 
pectora ferte deis. iacet omnis gloria Lernae 
praecipuaeque manus: subiit ultricia Tydeus 
Tartara, Mors subitam integri stupet auguris umbram, 
Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis, 
Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis. 
in manibus merces, nusquam capita ardua belli 
monstrataeque ducum septena per agmina cristae; 
scilicet Adrasti senium fraterque iuventa 
peior et insanis Capaneus metuendus in armis. 
ite age et obsessis vigilem circumdate flammam! 
nulli ex hoste metus: praedam adservatis opesque 
iam vestras.» sic ille truces hortatibus implet 
Labdacidas, iuvat exhaustos iterare labores: 
sicut erant (pulvis sudorque cruorque per artus 
mixtus adhuc) vertere gradum; vix obvia passi 
conloquia, amplexus etiam dextrasque suorum 
excussere umeris. tunc frontem aversaque terga 
partiti laterumque sinus, vallum undique cingunt 
ignibus infestis. rabidi sic agmine multo 
sub noctem coiere lupi, quos omnibus agris 
nil non ausa fames longo tenuavit hiatu: 
iam stabula ipsa premunt, torquet spes inrita fauces 
balatusque tremens pinguesque ab ovilibus aurae; 
quod superest, duris adfrangunt postibus ungues 
pectoraque, et siccos minuunt in limine dentes.
 at procul Argolici supplex in margine templi 
coetus et ad patrias fusae Pelopeides aras 
sceptriferae Iunonis opem reditumque suorum 
exposcunt, pictasque fores et frigida vultu 
saxa terunt parvosque docent procumbere natos. 
condiderant iam vota diem; nox addita curas 
iungit, et ingestis vigilant altaria flammis. 
peplum etiam dono, cuius mirabile textum 
nulla manu sterilis nec dissociata marito 
versarat, calathis castae velamina divae 
haud spernenda ferunt, variis ubi plurima floret 
purpura picta modis mixtoque incenditur auro. 
ipsa illic magni thalamo desponsa Tonantis, 
expers conubii et timide positura sororem, 
lumine demisso pueri Iovis oscula libat 
simplex et nondum furtis offensa mariti. 
hoc tunc Argolicae sanctum velamine matres 
induerant ebur, et lacrimis questuque rogabant: 
«aspice sacrilegas Cadmeae paelicis arces, 
siderei regina poli, tumulumque rebellem 
disice et in Thebas aliud (potes) excute fulmen.» 
quid faciat? scit Fata suis contraria Grais 
aversumque Iovem, sed nec periisse precatus 
tantaque dona velit; tempus tamen obvia magni 
fors dedit auxilii. videt alto ex aethere clausa 
moenia et insomni vallum statione teneri: 
horruit irarum stimulis motaque verendum 
turbavit diadema coma: non saevius arsit 
Herculeae cum matris onus geminosque Tonantis 
secubitus vacuis indignaretur in astris. 
ergo intempesta somni dulcedine captos 
destinat Aonios leto praebere, suamque 
orbibus accingi solitis iubet Irin et omne 
mandat opus. paret iussis dea clara polumque 
linquit et in terras longo suspenditur arcu.
 stat super occiduae nebulosa cubilia Noctis 
Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, 
lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum 
it vacuum in montem, qua desidis atria Somni 
securumque larem segnis Natura locavit. 
limen opaca Quies et pigra Oblivio servant 
et numquam vigili torpens Ignavia vultu. 
Otia vestibulo pressisque Silentia pennis 
muta sedent abiguntque truces a culmine ventos 
et ramos errare vetant et murmura demunt 
alitibus. non hic pelagi, licet omnia clament 
litora, non ullus caeli fragor; ipse profundis 
vallibus effugiens speluncae proximus amnis 
saxa inter scopulosque tacet: nigrantia circum 
armenta omne solo recubat pecus, et nova marcent 
germina, terrarumque inclinat spiritus herbas. 
mille intus simulacra dei caelaverat ardens 
Mulciber: hic haeret lateri redimita Voluptas, 
hic comes in requiem vergens Labor, est ubi Baccho, 
est ubi Martigenae socium pulvinar Amori 
obtinet. interius tecti in penetralibus altis 
et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago 
cernitur. hae species. ipse autem umentia subter 
antra soporifero stipatos flore tapetas 
incubat; exhalant vestes et corpore pigro 
strata calent, supraque torum niger efflat anhelo 
ore vapor; manus haec fusos a tempore laevo 
sustentat crines, haec cornu oblita remisit. 
adsunt innumero circum vaga Somnia vultu, 
vera simul falsis permixtaque ~flumina flammis~ 
Noctis opaca cohors, trabibusque ac postibus haerent, 
aut tellure iacent. tenuis, qui circuit aulam, 
invalidusque nitor, primosque hortantia somnos 
languida succiduis expirant lumina flammis.
 huc se caeruleo libravit ab aethere virgo 
discolor: effulgent silvae, tenebrosaque tempe 
arrisere deae, et zonis lucentibus icta 
evigilat domus; ipse autem nec lampade clara 
nec sonitu nec voce deae perculsus eodem 
more iacet, donec radios Thaumantias omnes 
impulit inque oculos penitus descendit inertes. 
tunc sic orsa loqui nimborum fulva creatrix: 
«Sidonios te Iuno duces, mitissime divum 
Somne, iubet populumque trucis defigere Cadmi, 
qui nunc eventu belli tumefactus Achaeum 
pervigil adservat vallum et tua iura recusat. 
da precibus tantis; rara est hoc posse facultas 
placatumque Iovem dextra Iunone mereri.» 
dixit, et increpitans languentia pectora dextra, 
ne pereant voces, iterumque iterumque monebat. 
ille deae iussis vultu, quo nutat, eodem 
adnuit; excedit gravior nigrantibus antris 
Iris et obtusum multo iubar excitat imbri.
 ipse quoque et volucrem gressum et ventosa citavit 
tempora, et obscuri sinuatam frigore caeli 
implevit chlamydem, tacitoque per aethera cursu 
fertur et Aoniis longe gravis inminet arvis. 
illius aura solo volucres pecudesque ferasque 
explicat, et penitus, quemcumque supervolat orbem, 
languida de scopulis sidunt freta, pigrius haerent 
nubila, demittunt extrema cacumina silvae, 
pluraque laxato ceciderunt sidera caelo. 
primus adesse deum subita caligine sensit 
campus, et innumerae voces fremitusque virorum 
summisere sonum; cum vero umentibus alis 
incubuit piceaque haud umquam densior umbra 
castra subit, errare oculi resolutaque colla, 
et medio adfatu verba imperfecta relinqui. 
mox et fulgentes clipeos et saeva remittunt 
pila manu, lassique cadunt in pectora vultus. 
et iam cuncta silent: ipsi iam stare recusant 
cornipedes, ipsos subitus cinis abstulit ignes. 
 at non et trepidis eadem Sopor otia Grais 
suadet, et adiunctis arcet sua nubila castris 
noctivagi vis blanda dei: stant undique in armis 
foedam indignantes noctem vigilesque superbos. 
ecce repens superis animum lymphantibus horror 
Thiodamanta subit formidandoque tumultu 
pandere fata iubet, sive hanc Saturnia mentem, 
sive novum comitem bonus instigabat Apollo. 
prosilit in medios, visu audituque tremendus 
impatiensque dei, fragili quem mente receptum 
non capit: exundant stimuli, nudusque per ora 
stat furor, et trepidas incerto sanguine tendit 
exhauritque genas; acies huc errat et illuc, 
sertaque mixta comis sparsa cervice flagellat. 
sic Phryga terrificis genetrix Idaea cruentum 
elicit ex adytis consumptaque bracchia ferro 
scire vetat; quatit ille sacras in pectora pinus 
sanguineosque rotat crines et vulnera cursu 
exanimat: pavet omnis ager, respersaque cultrix 
arbor, et attoniti currum erexere leones. 
 ventum ad consilii penetrale domumque verendam 
signorum, magnis ubi dudum cladibus aeger, 
rerum extrema movens, frustra consultat Adrastus. 
stant circum subiti proceres, ut quisque perempto 
proximus, et magnis loca desolata tuentur 
regibus, haud laeti seque huc crevisse dolentes. 
non secus amisso medium cum praeside puppis 
fregit iter, subit ad vidui moderamina clavi 
aut laterum custos aut quem penes obvia ponto 
prora fuit: stupet ipsa ratis tardeque sequuntur 
arma, nec accedit domino tutela minori. 
ergo alacer trepidos sic erigit augur Achivos: 
«magna deum mandata, duces, monitusque verendos 
advehimus: non hae nostro de pectore voces: 
ille canit, cui me famulari et sumere vittas 
vestra fides, ipso non discordante, subegit. 
nox fecunda operum pulchraeque accommoda fraudi 
panditur augurio divum; vocat obvia Virtus, 
et poscit Fortuna manus. stupet obruta somno 
Aonidum legio: tempus nunc funera regum 
ulcisci miserumque diem; rapite arma morasque 
frangite portarum: sociis hoc subdere flammas, 
hoc tumulare suos. equidem haec et Marte diurno, 
dum res infractae pulsique in terga redimus, 
(per tripodas iuro et rapti nova fata magistri) 
vidi, et me volucres circum plausere secundae. 
sed nunc certa fides. modo me sub nocte silenti 
ipse, ipse adsurgens iterum tellure soluta, 
qualis erat (solos infecerat umbra iugales), 
Amphiaraus adit: non vanae monstra quietis, 
nec somno comperta loquor. "tune," inquit,
"inertes 
Inachidas (redde haec Parnasia serta meosque 
redde deos) tantam patiere amittere noctem, 
degener? haec egomet caeli secreta vagosque 
edocui lapsus? vade heia, ulciscere ferro 
nos saltem!" dixit, meque haec ad limina visus 
cuspide sublata totoque impellere curru. 
quare agite, utendum superis; non comminus hostes 
sternendi: bellum iacet, et saevire potestas. 
ecqui aderunt, quos ingenti se attollere fama 
non pigeat, dum fata sinunt? iterum ecce benignae 
noctis aves; sequor, et comitum licet agmina cessent, 
solus eo! atque adeo venit ille et quassat habenas.»
 talia vociferans noctem exturbabat, euntque 
non secus accensi proceres quam si omnibus idem 
corde deus: flagrant comitari et iungere casus. 
ter denos numero, turmarum robora, iussus 
ipse legit; circa fremit indignata iuventus 
cetera, cur maneant castris ignavaque servent 
otia: pars sublime genus, pars facta suorum, 
pars sua, sortem alii clamant, sortem undique poscunt. 
gaudet in adversis animoque adsurgit Adrastus. 
vertice sic Pholoes volucrum nutritor equorum, 
cum fetura gregem pecoroso vere novavit, 
laetatur cernens hos montis in ardua niti, 
hos innare vadis, certare parentibus illos; 
tunc vacuo sub corde movet, qui molle domandi 
ferre iugum, qui terga boni, quis in arma tubasque 
natus, ad Eleas melior quis surgere palmas: 
talis erat turmae ductor longaevus Achivae. 
nec deest coeptis: «unde haec tam sera repente 
numina? qui fractos superi rediistis ad Argos? 
estne hic infelix virtus, gentique superstes 
sanguis, et in miseris animorum semina durant? 
laudo equidem, egregii iuvenes, pulchraque meorum 
seditione fruor; sed fraudem et operta paramus 
proelia, celandi motus: numquam apta latenti 
turba dolo. servate animos, venit ultor in hostes 
ecce dies; tunc arma palam, tunc ibimus omnes.» 
his tandem virtus iuvenum frenata quievit: 
non aliter moto quam si pater Aeolus antro 
portam iterum saxo premat imperiosus et omne 
claudat iter, iam iam sperantibus aequora ventis.
 insuper Herculeum sibi iungit Agyllea vates 
Actoraque: hic aptus suadere, hic robore iactat 
non cessisse patri; comites tribus ordine deni, 
horrendum Aoniis et contra stantibus agmen. 
ipse novi gradiens furta ad Mavortia belli 
ponit adoratas, Phoebea insignia, frondes, 
longaevique ducis gremio commendat honorem 
frontis, et oblatam Polynicis munere grato 
loricam galeamque subit. ferus Actora magno 
ense gravat Capaneus, ipse haud dignatus in hostem 
ire dolo superosque sequi. permutat Agylleus 
arma trucis Nomii: quid enim fallentibus umbris 
arcus et Herculeae iuvissent bella sagittae?
 inde per abruptas castrorum ex aggere pinnas, 
ne gravis exclamet portae mugitus aenae, 
praecipitant saltu; nec longum, et protinus ingens 
praeda solo ceu iam exanimes multoque peracti 
ense iacent. «ite, o socii, quacumque voluptas 
caedis inexhaustae, superisque faventibus, oro, 
sufficite!» hortatur clara iam voce sacerdos, 
«cernitis expositas turpi marcore cohortes? 
pro pudor! Argolicas hine ausi obsidere portas, 
hi servare viros?» sic fatus, et exuit ensem 
fulmineum rapidaque manu morientia transit 
agmina. quis numeret caedes, aut nomine turbam 
exanimem signare queat? subit ordine nullo 
tergaque pectoraque et galeis inclusa relinquit 
murmura permiscetque vagos in sanguine manes: 
hunc temere explicitum stratis, hunc sero remissis 
gressibus inlapsum clipeo et male tela tenentem, 
coetibus hos mediis vina inter et arma iacentes, 
adclines clipeis alios, ut quemque ligatum 
infelix tellure sopor supremaque nubes 
obruerat. nec numen abest, armataque Iuno 
lunarem quatiens exerta lampada dextra 
pandit iter firmatque animos et corpora monstrat. 
sentit adesse deam, tacitus sed gaudia celat 
Thiodamas; iam tarda manus, iam debile ferrum 
et caligantes nimiis successibus irae. 
Caspia non aliter magnorum in strage iuvencum 
tigris, ubi inmenso rabies placata cruore 
lassavitque genas et crasso sordida tabo 
confudit maculas, spectat sua facta doletque 
defecisse famem: victus sic augur inerrat 
caedibus Aoniis; optet nunc bracchia centum 
centenasque in bella manus; iam taedet inanes 
exhaurire animas, hostemque adsurgere mallet. 
 parte alia segnes magno satus Hercule vastat 
Sidonios Actorque alia, sua quemque cruento 
limite turba subit: stagnant nigrantia tabo 
gramina, sanguineis nutant tentoria rivis; 
fumat humus, somnique et mortis anhelitus una 
volvitur; haud quisquam visus aut ora iacentum 
erexit: tali miseris deus aliger umbra 
incubat et tantum morientia lumina solvit. 
traxerat insomnis cithara ludoque suprema 
sidera iam nullos visurus Ialmenus ortus, 
Sidonium paeana canens; huic languida cervix 
in laevum cogente deo, mediaque iacebant 
colla relicta lyra: ferrum per pectus Agylleus 
exigit aptatamque cava testudine dextram 
percutit et digitos inter sua fila trementes. 
proturbat mensas dirus liquor: undique manant 
sanguine permixti latices, et Bacchus in altos 
crateras paterasque redit. ferus occupat Actor 
implicitum fratri Thamyrin, Tagus haurit Echecli 
terga coronati, Danaus caput amputat Hebri: 
nescius heu rapitur fatis, hilarisque sub umbras 
vita fugit mortisque ferae lucrata dolores. 
stratus humo gelida subter iuga fida rotasque 
Calpetus Aonios gramen gentile metentes 
proflatu terrebat equos: madida ora redundant 
accensusque mero sopor aestuat; ecce iacentis 
Inachius vates iugulum fodit, expulit ingens 
vina cruor fractumque perit in sanguine murmur. 
fors illi praesaga quies, nigrasque gravatus 
per somnum Thebas et Thiodamanta videbat. 
 quarta soporiferae superabant tempora nocti, 
cum vacuae nubes et honor non omnibus astris, 
adflatusque fugit curru maiore Bootes. 
iamque ipsum defecit opus, cum providus Actor 
Thiodamanta vocat: «satis haec inopina Pelasgis 
gaudia: vix ullos tanto reor agmine saevam 
effugisse necem, ni quos deformis in alto 
sanguine degeneres occultat vita; secundis 
pone modum; sunt et diris sua numina Thebis. 
forsitan et nobis modo quae favere recedunt.» 
paruit, et madidas tollens ad sidera palmas: 
«Phoebe, tibi exuvias monstratae praemia noctis 
nondum ablutus aquis (tibi enim haec ego sacra litavi) 
trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos. 
si non dedecui tua iussa tulique prementem, 
saepe veni, saepe hanc dignare inrumpere mentem. 
nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque virorum: 
at patrias si quando domos optataque, Paean, 
templa, Lycie, dabis, tot ditia dona sacratis 
postibus et totidem voti memor exige tauros.» 
dixerat, et laetis
socios revocabat ab armis.
 venerat hos inter fato Calydonius Hopleus 
Maenaliusque Dymas, dilecti regibus ambo, 
regum ambo comites, quorum post funera maesti 
vitam indignantur. prior Arcada concitat Hopleus: 
«nullane post manes regis tibi cura perempti, 
care Dyma, teneant quem iam fortasse volucres 
Thebanique canes? patriae quid deinde feretis, 
Arcades? en reduces contra venit aspera mater: 
funus ubi? at nostro semper sub pectore Tydeus 
saevit inops tumuli, quamvis patientior artus 
ille nec abruptis adeo lacrimabilis annis. 
ire tamen saevumque libet nullo ordine passim 
scrutari campum, mediasve inrumpere Thebas.» 
excipit orsa Dymas: «per ego haec vaga sidera iuro, 
per ducis errantes instar mihi numinis umbras, 
idem animus misero; comitem circumspicit olim 
mens humili luctu, sed nunc prior ibo» -- viamque 
incohat et maesto conversus ad aethera vultu 
sic ait: «arcanae moderatrix Cynthia noctis, 
si te tergeminis perhibent variare figuris 
numen et in silvas alio descendere vultu, 
ille comes nuper nemorumque insignis alumnus, 
ille tuus, Diana, puer (nunc respice saltem) 
quaeritur.» intendit pronis dea curribus almum 
sidus et admoto monstravit funera cornu. 
apparent campi Thebaeque altusque Cithaeron: 
sic ubi nocturnum tonitru malus aethera frangit 
Iuppiter, absiliunt nubes et fulgure claro 
astra patent, subitusque oculis ostenditur orbis. 
accepit radios et eadem percitus Hopleus 
Tydea luce videt; longe dant signa per umbras 
mutua laetantes, et amicum pondus uterque, 
ceu reduces vitae saevaque a morte remissos, 
subiecta cervice levant; nec verba, nec ausi 
flere diu: prope saeva dies indexque minatur 
ortus. eunt taciti per maesta silentia magnis 
passibus exhaustasque dolent pallere tenebras.
 invida fata piis et fors ingentibus ausis 
rara comes. iam castra vident animisque propinquant, 
et decrescit onus, subiti cum pulveris umbra 
et sonus a tergo. monitu ducis acer agebat 
Amphion equites, noctem vigilataque castra 
explorare datus, primusque per avia campi 
usque procul (necdum totas lux solverat umbras) 
nescio quid visu dubium incertumque moveri 
corporaque ire videt; subitus mox fraude reperta 
exclamat, «cohibete gradum quicumque!» sed hostes 
esse patet: miseri pergunt anteire timentque 
non sibi; tunc mortem trepidis minitatur et hastam 
expulit, ac vanos alte levat eminus ictus, 
adfectans errare manum. stetit illa Dymantis 
ante oculos, qui forte prior, gressumque repressit. 
at non magnanimus curavit perdere iactus 
Aepytus, et fixo transverberat Hoplea tergo 
pendentisque etiam perstrinxit Tydeos armos. 
labitur egregii nondum ducis inmemor Hopleus, 
expiratque tenens (felix, si corpus ademptum 
nesciat), et saevas talis descendit ad umbras.
 viderat hoc retro conversus et agmina sentit 
iuncta Dymas, dubius precibusne subiret an armis 
instantes: arma ira dabat, fortuna precari 
non audere iubet; neutri fiducia coepto: 
distulit ira preces; ponit miserabile corpus 
ante pedes, tergoque graves quas forte gerebat 
tigridis exuvias in laevam torquet et obstat 
exertum obiectans mucronem, inque omnia tela 
versus et ad caedem iuxta mortemque paratus: 
ut lea, quam saevo fetam pressere cubili 
venantes Numidae, natos erecta superstat, 
mente sub incerta torvum ac miserabile frendens; 
illa quidem turbare globos et frangere morsu 
tela queat, sed prolis amor crudelia vincit 
pectora, et a media catulos circumspicit ira. 
et iam laeva viro, quamvis saevire vetaret 
Amphion, erepta manus, puerique trahuntur 
ora supina comis. serus tunc denique supplex 
demisso mucrone rogat: «moderatius, oro, 
ducite, fulminei per vos cunabula Bacchi 
Inoamque fugam vestrique Palaemonis annos! 
si cui forte domi natorum gaudia, si quis 
hic pater, angusti puero date pulveris haustus 
exiguamque facem! rogat, en rogat ipse iacentis 
vultus: ego infandas potior satiare volucres, 
me praebete feris, ego bella audere coegi.» 
«immo,» ait Amphion, «regem si tanta cupido 
condere, quae timidis belli mens, ede, Pelasgis, 
quid fracti exanguesque parent; cuncta ocius effer, 
et vita tumuloque ducis donatus abito.» 
horruit et toto praecordia protinus Arcas 
implevit capulo. «summumne hoc cladibus,» inquit, 
«deerat ut adflictos turparem ego proditor Argos? 
nil emimus tanti, nec sic velit ipse cremari.» 
sic ait, et magno proscissum vulnere pectus 
iniecit puero, supremaque murmura volvens: 
«hoc tamen interea ~et tu potiare sepulcro.» 
tales optatis regum in complexibus ambo, 
par insigne animis, Aetolus et inclutus Arcas, 
egregias efflant animas letoque fruuntur. 
vos quoque sacrati, quamvis mea carmina surgant 
inferiore lyra, memores superabitis annos. 
forsitan et comites non aspernabitur umbras 
Euryalus Phrygiique admittet gloria Nisi.
 at ferus Amphion, regi qui facta reportent 
edoceantque dolum captivaque corpora reddant, 
mittit ovans; clausis ipse insultare Pelasgis 
tendit et abscisos sociorum ostendere vultus. 
interea reducem murorum e culmine Grai 
Thiodamanta vident nec iam erumpentia celant 
gaudia. ut exertos enses et caede recenti 
arma rubere notant, novus adsilit aethera magnum 
clamor, et e summo pendent cupida agmina vallo 
noscere quisque suos. volucrum sic turba recentum, 
cum reducem longo prospexit in aere matrem, 
ire cupit contra summique e margine nidi 
extat hians, iam iamque cadat, ni pectore toto 
obstet aperta parens et amantibus increpat alis. 
dumque opus arcanum et taciti compendia Martis 
enumerant laetisque suos complexibus implent 
Hopleaque exquirunt tardumque Dymanta queruntur: 
ecce et Dircaeae iuxta dux concitus alae 
venerat Amphion; non longum caede recenti 
laetatus videt innumeris fervere catervis 
tellurem atque una gentem expirare ruina. 
qui tremor inicitur caeli de lampade tactis, 
hic fixit iuvenem, pariterque horrore sub uno 
vox, acies sanguisque perit, gemitusque parantem 
ipse ultro convertit equus; fugit ala retorto 
pulvere. nondum illi Thebarum claustra subibant, 
et iam Argiva cohors nocturno freta triumpho 
prosilit in campos; per et arma et membra iacentum 
taetraque congerie sola semianimumque cruorem 
cornipedes ipsique ruunt: gravis exterit artus 
ungula, sanguineus lavat imber et impedit axes. 
dulce viris hac ire via, ceu tecta superbi 
Sidonia atque ipsas calcent in sanguine Thebas. 
hortatur Capaneus: «satis occultata, Pelasgi, 
delituit virtus: nunc, nunc mihi vincere pulchrum 
teste die; mecum clamore et pulvere aperto 
ite palam, iuvenes: sunt et mihi provida dextrae 
omina et horrendi stricto mucrone furores.» 
sic ait; ardentes alacer succendit Adrastus 
Argolicusque gener, sequitur iam tristior augur. 
iamque premunt muros (et adhuc nova funera narrat 
Amphion) miseramque intrarant protinus urbem, 
ni Megareus specula citus exclamasset ab alta: 
«claude, vigil, subeunt hostes, claude undique portas!»
 est ubi dat vires nimius timor: ocius omnis 
porta coit; solas dum tardius artat Echion 
Ogygias, audax animis Spartana iuventus 
inrupit, caesique ruunt in limine primo 
incola Taygeti Panopeus rigidique natator 
Oebalus Eurotae; turque, o spectate palaestris 
omnibus et nuper Nemeaeo in pulvere felix, 
Alcidama, primis quem caestibus ipse ligarat 
Tyndarides, nitidi moriens convexa magistri 
respicis: averso pariter deus occidit astro. 
te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae 
virginis et falso gurges cantatus olori 
flebit, Amyclaeis Triviae lugebere Nymphis, 
et quae te leges praeceptaque fortia belli 
erudiit genetrix, nimium didicisse queretur. 
talis Echionio Mavors in limine saevit.
 tandem umeris obnixus Acron et pectore toto 
pronus Ialmenides aeratae robora portae 
torserunt: quanta pariter cervice gementes 
profringunt inarata diu Pangaea iuvenci. 
par operis iactura lucro, quippe hoste retento 
exclusere suos; cadit intra moenia Graius 
Ormenus, et pronas tendentis Amyntoris ulnas 
fundentisque preces penitus cervice remissa 
verba solo vultusque cadunt, colloque decorus 
torquis in hostiles cecidit per vulnus harenas. 
solvitur interea vallum, primaeque recusant 
stare morae; iam se peditum iunxere catervae 
moenibus: at patulas saltu transmittere fossas 
horror equis: haerent trepidi atque inmane paventes 
abruptum mirantur agi; nunc impetus ire 
margine ab extremo, nunc sponte in frena recedunt. 
hi praefixa solo vellunt munimina, at illi 
portarum obiectus minuunt et ferrea sudant 
claustra remoliri, trabibusque artata sonoro 
pellunt saxa loco; pars ad fastigia missas 
exultant haesisse faces, pars ima lacessunt 
scrutanturque cavas caeca testudine turres. 
 at Tyrii, quae sola salus, caput omne coronant 
murorum, nigrasque sudes et lucida ferro 
spicula et arsuras caeli per inania glandes 
saxaque in adversos ipsis avulsa rotabant 
moenibus: exundant saevo fastigia nimbo, 
armataeque vomunt stridentia tela fenestrae. 
qualiter aut Malean aut alta Ceraunia supra 
cessantes in nube sedent nigrisque leguntur 
collibus et subitae saliunt in vela procellae: 
talis Agenoreis Argivum exercitus armis 
obruitur; non ora virum, non pectora flectit 
imber atrox, rectosque tenent in moenia vultus 
inmemores leti et tantum sua tela videntes. 
Anthea falcato lustrantem moenia curru 
desuper Ogygiae pepulit gravis impetus hastae; 
lora excussa manu, retroque in terga volutus 
semianimos artus ocreis retinentibus haeret; 
mirandum visu belli scelus: arma trahuntur, 
fumantesque rotae tellurem et tertius hastae 
sulcus arat; longo sequitur vaga pulvere cervix, 
et resupinarum patet orbita lata comarum.
 at tuba luctificis pulsat clangoribus urbem 
obsaeptasque fores sonitu perfringit amaro. 
divisere aditus, omnique in limine saevus 
signifer; ante omnes sua damna et gaudia portas. 
dira intus facies, vix Mavors ipse videndo 
gaudeat; insanis lymphatam horroribus urbem 
scindunt dissensu vario Luctusque Furorque 
et Pavor et caecis Fuga circumfusa tenebris. 
Bellum intrasse putes: fervent discursibus arces, 
miscentur clamore viae, ferrum undique et ignes 
mente vident, saevas mente accepere catenas. 
consumpsit ventura timor: iam tecta replerant 
templaque, et ingratae vallantur planctibus arae. 
una omnes eademque subit formido per annos: 
poscunt fata senes, ardet palletque iuventus, 
atria femineis trepidant ululata querelis. 
flent pueri et flendi nequeunt cognoscere causas 
attoniti et tantum matrum lamenta trementes. 
illas cogit amor, nec habent extrema pudorem: 
ipsae tela viris, ipsae iram animosque ministrant, 
hortanturque unaque ruunt, nec avita gementes 
limina nec parvos cessant ostendere natos. 
sic ubi pumiceo pastor rapturus ab antro 
armatas erexit apes, fremit aspera nubes, 
inque vicem sese stridore hortantur et omnes 
hostis in ora volant, mox deficientibus alis 
amplexae flavamque domum captivaque plangunt 
mella laboratasque premunt ad pectora ceras.
 nec non ancipitis pugnat sententia vulgi 
discordesque serit motus: hi reddere fratrem 
(nec mussant, sed voce palam claroque tumultu), 
reddere regna iubent; periit reverentia regis 
sollicitis: «ueniat pactumque hic computet annum, 
Cadmeosque lares exul patriasque salutet 
infelix tenebras; cur autem ego sanguine fraudes 
et periura luam regalis crimina noxae?» 
inde alii: «sera ista fides, iam vincere mavult.» 
Tiresian alii lacrimis et supplice coetu 
orant, quodque unum rebus solamen in artis, 
nosse futura rogant. tenet ille inclusa premitque 
fata deum: «quiane ante duci bene credita nostro 
consilia et monitus, cum perfida bella vetarem? 
te tamen, infelix,» inquit, «perituraque Thebe, 
si taceam, nequeo miser exaudire cadentem 
Argolicumque oculis haurire vacantibus ignem. 
vincamur, Pietas; pone heia altaria, virgo, 
quaeramus superos.» facit illa, acieque sagaci 
sanguineos flammarum apices geminumque per aras 
ignem et clara tamen mediae fastigia lucis 
orta docet; tunc in speciem serpentis inanem 
ancipiti gyro volvi frangique rubore 
demonstrat dubio, patriasque inluminat umbras. 
ille coronatos iamdudum amplectitur ignes, 
fatidicum sorbens vultu flagrante vaporem. 
stant tristes horrore comae, vittasque trementes 
caesaries insana levat: diducta putares 
lumina consumptumque genis rediisse nitorem. 
tandem exundanti permisit verba furori: 
«audite, o sontes, extrema litamina divum, 
Labdacidae: venit alma salus, sed limite duro. 
Martius inferias et saeva efflagitat anguis 
sacra: cadat generis quicumque novissimus extat 
viperei, datur hoc tantum victoria pacto. 
felix qui tanta lucem mercede relinquet.» 
 stabat fatidici prope saeva altaria vatis 
maestus, adhuc patriae tantum communia lugens 
fata, Creon: grandem subiti cum fulminis ictum, 
non secus ac torta traiectus cuspide pectus, 
accipit exanimis sentitque Menoecea posci. 
monstrat enim
suadetque timor; stupet anxius alto 
corda metu glaciante pater: Trinacria qualis 
ora repercussum Libyco mare sumit ab aestu. 
mox plenum Phoebo vatem et celerare iubentem, 
nunc humilis genua amplectens, nunc ora canentis, 
nequiquam reticere rogat; iam Fama sacratam 
vocem amplexa volat, clamantque oracula Thebae.
 nunc age, quis stimulos et pulchrae gaudia mortis 
addiderit iuveni (neque enim haec absentibus umquam 
mens homini transmissa deis), memor incipe Clio, 
saecula te quoniam penes et digesta vetustas.
 diva Iovis solio iuxta comes, unde per orbem 
rara dari terrisque solet contingere, Virtus, 
seu pater omnipotens tribuit, sive ipsa capaces 
elegit penetrare viros, caelestibus ut tunc 
desiluit gavisa plagis! dant clara meanti 
astra locum quosque ipsa polis adfixerat ignes. 
iamque premit terras, nec vultus ab aethere longe; 
sed placuit mutare genas, fit provida Manto, 
responsis ut plana fides, et fraude priores 
exuitur vultus. abiit horrorque vigorque 
ex oculis, paulum decoris permansit honosque 
mollior, et posito vatum gestamina ferro 
subdita; descendunt vestes, torvisque ligatur 
vitta comis (nam laurus erat); tamen aspera produnt 
ora deam nimiique gradus. sic Lydia coniunx 
Amphitryoniaden exutum horrentia terga 
perdere Sidonios umeris ridebat amictus 
et turbare colus et tympana rumpere dextra.
 sed neque te indecorem sacris dignumque iuberi 
talia Dircaea stantem pro turre, Menoeceu, 
invenit; inmensae reserato limine portae 
sternebas Danaos, pariter Mavortius Haemon. 
sed consanguinei quamvis atque omnia fratres, 
tu prior: exanimes circum cumulantur acervi; 
omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus 
(necdum aderat Virtus); non mens, non dextra quiescit, 
non avida arma vacant, ipsa insanire videtur 
Sphinx galeae custos, visoque animata cruore 
emicat effigies et sparsa orichalca renident: 
cum dea pugnantis capulum dextramque repressit: 
«magnanime o iuvenis, quo non agnoverit ullum 
certius armifero Cadmi de semine Mavors, 
linque humiles pugnas, non haec tibi debita virtus: 
astra vocant, caeloque animam, plus concipe, mittes. 
iamdudum hoc hilares genitor bacchatur ad aras, 
hoc ignes fibraeque volunt, hoc urguet Apollo: 
terrigenam cuncto patriae pro sanguine poscunt. 
Fama canit monitus, gaudet Cadmeia plebes 
certa tui; rape mente deos, rape nobile fatum. 
i, precor,
accelera, ne proximus occupet Haemon.» 
sic ait, et magna cunctantis pectora dextra 
permulsit tacite seseque in corde reliquit. 
fulminis haud citius radiis adflata cupressus 
combibit infestas et stirpe et vertice flammas, 
quam iuvenis multo possessus numine pectus 
erexit sensus letique invasit amorem. 
ut vero aversae gressumque habitumque notavit 
et subitam a terris in nubila crescere Manto, 
obstipuit. «sequimur, divum quaecumque vocasti, 
nec tarde paremus,» ait; iam iamque recedens 
instantem vallo Pylium tamen Agrea fixit. 
armigeri fessum excipiunt; tum vulgus euntem 
auctorem pacis servatoremque deumque 
conclamat gaudens atque ignibus implet honestis. 
 iamque iter ad muros cursu festinus anhelo 
obtinet et miseros gaudet vitasse parentes, 
cum genitor -- steterunt ambo et vox haesit utrique, 
deiectaeque genae. tandem pater ante profatus: 
«quis novus inceptis rapuit te casus ab armis? 
quae bello graviora paras? dic, nate, precanti, 
cur tibi torva acies? cur hic truculentus in ore 
pallor, et ad patrios non stant tua lumina vultus? 
audisti responsa, palam est. per ego oro tuosque, 
nate, meosque annos miseraeque per ubera matris, 
ne vati, ne crede, puer! superine profanum 
dignantur stimulare senem, cui vultus inanis 
extinctique orbes et poena simillima diro 
Oedipodae? quid si insidiis et fraude dolosa 
rex agit, extrema cui nostra in sorte timori 
nobilitas tuaque ante duces notissima virtus? 
illius haec forsan, remur quae verba deorum; 
ille monet! ne frena animo permitte calenti, 
da spatium tenuemque moram, male cuncta ministrat 
impetus; hoc, oro, munus concede parenti. 
sic tua maturis signentur tempora canis, 
et sis ipse parens et ad hunc, animose, timorem 
pervenias: ne perge meos orbare penates. 
externi te nempe patres alienaque tangunt 
pignora? si pudor est, primum miserere tuorum. 
haec pietas, hic verus honos; ibi gloria tantum 
ventosumque decus titulique in morte latentes. 
nec timidus te flecto parens: i, proelia misce, 
i Danaas acies mediosque per obvius enses: 
non teneo; liceat misero tremibunda lavare 
vulnera et undantem lacrimis siccare cruorem, 
teque iterum saevis iterumque remittere bellis. 
hoc malunt Thebae.» sic colla manusque tenebat 
implicitus; sed nec lacrimae nec verba movebant 
dis votum iuvenem; quin et monstrantibus illis 
fraude patrem tacita subit avertitque timorem: 
«falleris heu verosque metus, pater optime, nescis. 
non me ulli monitus, nec vatum exorsa furentum 
sollicitant vanisque movent (sibi callidus ista 
Tiresias nataeque canat) non si ipse reclusis 
comminus ex adytis in me insaniret Apollo. 
sed gravis unanimi casus me fratris ad urbem 
sponte refert: gemit Inachia mihi saucius Haemon 
cuspide; vix illum medio de pulvere belli 
inter utrasque acies, iam iamque tenentibus Argis --  
sed moror. i, refove dubium turbaeque ferenti 
dic, parcant leviterque vehant; ego vulnera doctum 
iungere supremique fugam revocare cruoris 
Aetiona petam.» sic imperfecta locutus 
effugit; illi atra mersum caligine pectus 
confudit sensus; pietas incerta vagatur 
discordantque metus, impellunt credere Parcae.
 turbidus interea ruptis venientia portis 
agmina belligeri Capaneus agit aequore campi, 
cornua nunc equitum, cuneos nunc ille pedestres, 
et proculcantes moderantum funera currus; 
idem altas turres saxis et turbine crebro 
laxat, agit turmas idem atque in sanguine fumat. 
nunc spargit torquens volucri nova vulnera plumbo, 
nunc iaculum excusso rotat in sublime lacerto, 
nullaque tectorum subit ad fastigia, quae non 
deferat hasta virum perfusaque caede recurrat. 
nec iam aut Oeniden aut Hippomedonta peremptos 
aut vatem Pelopea Phalanx aut Arcada credunt; 
quin socium coiisse animas et corpore in uno 
stare omnes, ita cuncta replet. non ullius aetas, 
non cultus, non forma movet; pugnantibus idem 
supplicibusque furit; non quisquam obsistere contra, 
non belli temptare vices: procul arma furentis 
terribilesque iubas et frontem cassidis horrent. 
 at pius electa murorum in parte Menoeceus 
iam sacer aspectu solitoque augustior ore, 
ceu subito in terras supero demissus ab axe, 
constitit, exempta manifestus casside nosci, 
despexitque acies hominum et clamore profundo 
convertit campum iussitque silentia bello. 
«armorum superi, tuque o qui funere tanto 
indulges mihi, Phoebe, mori, date gaudia Thebis 
quae pepigi et toto quae sanguine prodigus emi. 
ferte retro bellum captaeque impingite Lernae 
reliquias turpes, confixaque terga foventes 
Inachus indecores pater aversetur alumnos. 
at Tyriis templa, arva, domos, conubia, natos 
reddite morte mea: si vos placita hostia iuvi, 
si non attonitis vatis consulta recepi 
auribus et Thebis nondum credentibus hausi, 
haec Amphioniis pro me persolvite terris 
ac mihi deceptum, precor, exorate parentem.» 
sic ait, insignemque animam mucrone corusco 
dedignantem artus pridem maestamque teneri 
arripit atque uno quaesitam vulnere rumpit. 
sanguine tunc spargit turres et moenia lustrat, 
seque super medias acies, nondum ense remisso, 
iecit et in saevos cadere est conatus Achivos. 
ast illum amplexae Pietas Virtusque ferebant 
leniter ad terras corpus; nam spiritus olim 
ante Iovem et summis apicem sibi poscit in astris.
 iamque intra muros nullo sudore receptum 
gaudentes heroa ferunt: abscesserat ultro 
Tantalidum venerata cohors; subit agmine longo 
colla inter iuvenum, laetisque favoribus omni 
concinitur vulgo Cadmum atque Amphiona supra 
conditor; hi sertis, hi veris honore soluto 
accumulant artus patriaque in sede reponunt 
corpus adoratum. repetunt mox bella peractis 
laudibus; hic victa genitor lacrimabilis ira 
congemit, et tandem matri data flere potestas: 
«lustralemne feris ego te, puer inclute, Thebis 
devotumque caput vilis ceu mater alebam? 
quod molita nefas? cui tantum invisa deorum? 
non ego monstrifero coitu revoluta notavi 
pignora, nec nato peperi funesta nepotes. 
quid refert? habet ecce suos Iocasta ducesque 
regnantesque videt: nos saeva piacula bello 
demus, ut alterni (placet hoc tibi, fulminis auctor?) 
Oedipodionii mutent diademata fratres? 
quid superos hominesve queror? tu, saeve Menoeceu, 
tu miseram ante omnes properasti extinguere matrem. 
unde hic mortis amor? quae sacra insania menti? 
quosve ego conceptus aut quae male pignora fudi 
tam diversa mihi? nimirum Martius anguis, 
quaeque novis proavum tellus effloruit armis --  
hinc animi tristes nimiusque in pectore Mavors, 
et de matre nihil. sponte en ultroque peremptus 
inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras. 
ast egomet Danaos Capaneaque tela verebar: 
haec erat, haec metuenda manus ferrumque quod amens 
ipsa dedi. viden ut iugulo consumpserit ensem? 
altius haud quisquam Danaum mucrone subisset.»
 diceret infelix etiamnum et cuncta repleret 
questibus: abducunt comites famulaeque perosam 
solantes thalamoque tenent, sedet eruta multo 
ungue genas; non illa diem, non verba precantum 
respicit aut visus flectit tellure relictos, 
iam vocis, iam mentis inops. sic aspera tigris 
fetibus abreptis Scythico deserta sub antro 
accubat et tepidi lambit vestigia saxi; 
nusquam irae, sedit rabidi feritasque famesque 
oris, eunt praeter secura armenta gregesque: 
aspicit illa iacens; ubi enim quibus ubera pascat 
aut quos ingenti premat expectata rapina?
 hactenus arma, tubae, ferrumque et vulnera: sed nunc 
comminus astrigeros Capaneus tollendus in axes. 
non mihi iam solito vatum de more canendum; 
maior ab Aoniis poscenda amentia lucis: 
mecum omnes audete deae! sive ille profunda 
missus nocte furor, Capaneaque signa secutae 
arma Iovem contra Stygiae rapuere sorores, 
seu virtus egressa modum, seu gloria praeceps, 
seu magnae data fama neci, seu laeta malorum 
principia et blandae superum mortalibus irae.
 iam sordent terrena viro taedetque profundae 
caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque 
missilibus lassa respexit in aethera dextra. 
ardua mox torvo metitur culmina visu, 
innumerosque gradus gemina latus arbore clausos 
aerium sibi portat iter, longeque timendus 
multifidam quercum flagranti lumine vibrat; 
arma rubent una clipeoque incenditur ignis. 
«hac» ait «in Thebas, hac me iubet ardua virtus 
ire, Menoeceo qua lubrica sanguine turris. 
experiar quid sacra iuvent, an falsus Apollo.» 
dicit, et alterno captiva in moenia gressu 
surgit ovans: quales mediis in nubibus aether 
vidit Aloidas, cum cresceret impia tellus 
despectura deos nec adhuc inmane veniret 
Pelion et trepidum iam tangeret Ossa Tonantem.
 tunc vero attoniti fatorum in cardine summo, 
ceu suprema lues urbi facibusque cruentis 
aequatura solo turres Bellona subiret, 
omnibus e tectis certatim ingentia saxa 
roboraque et validas fundae Balearis habenas, 
nam iaculis caeloque vagis spes unde sagittis? --  
verum avidi et
tormenta rotant et molibus urguent. 
ille nec ingestis nec terga sequentibus umquam 
detrahitur telis, vacuoque sub aere pendens 
plana velut terra certus vestigia figat, 
tendit et ingenti subit occurrente ruina: 
amnis ut incumbens longaevi robora pontis 
adsiduis oppugnat aquis; iam saxa fatiscunt 
emotaeque trabes: tanto violentior ille 
(sentit enim) maiore salo quassatque trahitque 
molem aegram, nexus donec celer alveus omnes 
abscidit et cursu victor respirat aperto. 
utque petita diu celsus fastigia supra 
eminuit trepidamque adsurgens desuper urbem 
vidit et ingenti Thebas exterruit umbra, 
increpat attonitos: ~»humilesne Amphionis arces, 
pro pudor, hi faciles, carmenque imbelle secuti, 
hi, mentita diu Thebarum fabula, muri?~ 
et quid tam egregium prosternere moenia molli 
structa lyra?» simul insultans gressuque manuque 
molibus obstantes cuneos tabulataque saevus 
restruit: absiliunt pontes, tectique trementis 
saxea frena labant, dissaeptoque aggere rursus 
utitur et truncas rupes in templa domosque 
praecipitat frangitque suis iam moenibus urbem.
 iamque Iovem circa studiis diversa fremebant 
Argolici Tyriique dei; pater, aequus utrisque, 
aspicit ingentes ardentum comminus iras 
seque obstare videt. gemit inservante noverca 
Liber et obliquo respectans lumine patrem: 
«nunc ubi saeva manus, meaque heu cunabula flammae? 
fulmen, io ubi fulmen?» ait. gemit auctor Apollo 
quas dedit ipse domos; Lernam Thebasque rependit 
maestus et intento dubitat Tirynthius arcu; 
maternos plangit volucer Danaeius Argos; 
flet Venus Harmoniae populos metuensque mariti 
stat procul et tacita Gradivum respicit ira. 
increpat Aonios audax Tritonia divos, 
Iunonem tacitam furibunda silentia torquent. 
non tamen haec turbant pacem Iovis, ecce quierant 
iurgia cum mediis Capaneus auditus in astris, 
«nullane pro trepidis,» clamabat, «numina Thebis 
statis? ubi infandae segnes telluris alumni, 
Bacchus et Alcides? piget instigare minores: 
tu potius venias (quis enim concurrere nobis 
dignior?); en cineres Semelaeaque busta tenentur! 
nunc age, nunc totis in me conitere flammis, 
Iuppiter! an pavidas tonitru turbare puellas 
fortior et soceri turres excindere Cadmi?»
 ingemuit dictis superum dolor; ipse furentem 
risit et incussa sanctarum mole comarum, 
«quaenam spes hominum tumidae post proelia Phlegrae? 
tune etiam feriendus?» ait. premit undique lentum 
turba deum frendens et tela ultricia poscit, 
nec iam audet fatis turbata obsistere coniunx. 
ipsa dato nondum caelestis regia signo 
sponte tonat, coeunt ipsae sine flamine nubes 
accurruntque imbres: Stygias rupisse catenas 
Iapetum aut victam supera ad convexa levari 
Inarimen Aetnamve putes. pudet ista timere 
caelicolas; sed cum in media vertigine mundi 
stare virum insanasque vident deposcere pugnas, 
mirantur taciti et dubio pro fulmine pallent. 
coeperat Ogygiae supra fastigia turris 
arcanum mugire polus caelumque tenebris 
auferri: tenet ille tamen, quas non videt, arces, 
fulguraque attritis quotiens micuere procellis, 
«his» ait «in Thebas, his iam decet ignibus uti, 
hinc renovare faces lassamque accendere quercum.» 
talia dicentem toto Iove fulmen adactum 
corripuit: primae fugere in nubila cristae, 
et clipei niger umbo cadit, iamque omnia lucent 
membra viri. cedunt acies, et terror utrimque, 
quo ruat, ardenti feriat quas corpore turmas. 
[intra se stridere facem galeamque comasque 
quaerit, et urentem thoraca repellere dextra 
conatus ferri cinerem sub pectore tractat.] 
stat tamen, extremumque in sidera versus anhelat, 
pectoraque invisis obicit fumantia muris; 
nec caderet, sed membra virum terrena relinquunt, 
exuiturque animus; paulum si tardius artus 
cessissent, potuit fulmen sperare secundum.