|
Prima experimenta circa rem,
quam illustrare aggredior,
in scholis de Electricitate,
Galvanismo et Magnetismo proxime-superiori
hiemi a me habitis instituta sunt. His experimentis monstrari videbatur, acum magneticam ope apparatus galvanici e situ moveri; idque circulo
galvanico cluso, non aperto, ut frustra tentaverunt aliquot abhinc annis physici
quidam celeberrimi. Cum autem
haec experimenta apparatu minus efficaci instituta essent, ideoque phaenomena edita pro rei gravitate non satis luculenta viderentur, socium adscivi amicum Esmarch, regi a consiliis justitiae, ut experimenta cum magno apparatu galvanico, a nobis conjunctim instructo, repeterentur et augerentur. Etiam vir egregius Wleugel, eques auratus ord. Dan. et
apud nos praefectus rei gubernatoriae, experimentis interfuit, nobis socius et
testis. Praeterea testes fuerunt horum experimentorum vir excellentissimus et a
rege summis honoribus decoratus Hauch, cujus in rebus naturalibus scientia jam
diu inclaruit, vir acutissimus Reinhardt, Historiae naturalis Professor, vir in
experimentis instituendis sagacissimus Jacobson, Medicinae Professor, et
Chemicus experientissimus Zeise, Philosophiae Doctor. Saepius equidem solus
experimenta circa materiam propositam institui, quae autem ita mihi contigit
detegere phaenomena, in conventu horum virorum doctissimorum repetivi.
In
experimentis recensendis omnia praeteribo, quae ad rationem rei inveniendam
quidem conduxerunt, hac autem inventa rem amplius illustrare nequeunt; in eis
igitur, quae rei rationem perspicue demonstrant, aquiescamus.
Apparatus
galvanicus, quo usi sumus, constat viginti receptaculis cupreis
rectangularibus, quorum et longitudo et altitudo duodecim aequaliter est
pollicum, latitudo autem duos pollices et dimidium vis excedit. Quodvis
receptaculum duabus laminis cupreis instructum est ita inclinatis, ut baculum
cupreum, qui laminam zinceam in aqua receptaculi proximi sustentat, portari possint.
Aqua receptaculorum
1/60 sui ponderis acidi sulphurici
et pariter 1/60 acidi
nitrici continet. Pars cujusque laminae Zinceae in aqua submersa Quadratum
est, cujus latus circiter longitudinem 10 pollicum habet. Etiam apparatus minores adhiberi possunt, si modo filum metallicum candefacere valeant.
Conjungantur termini oppositi apparatus galvanici per filum metallicum, quod brevitatis causa in posterum conductorem conjiungentem vel etiam filum
conjungens appellabimus. Effectui autem, qui in
hoc conductore et in spatio circumjacente locum habet, conflictus ecectrici
nomen tribuemus.
Ponatur
pars rectilinea hujus fili in situ horizontali super acum magneticam rite
suspensam, eique parallela. Si opus fuerit, filum conjungens ita flecti potest,
ut pars eius idonea situm ad experimentum necessarium obtineat. His ita
comparatis, acus magnetica movebitur, et quidem sub ea fili conjungentis parte,
quae electricitatem proxime a termino negativo apparatus galvanici accipit,
occidentem versus declinabit.
Si
distantia fili conjungentis
ab acu magnetica 3/4 pollices non excedit, declinatio acus angulum circiter 45° efficit. Si distantia augetur, anguli decrescunt ut crescunt
distantiae. Ceterum declinatio pro efficacia apparatus varia est.
Filum
conjungens locum mutare potest vel orientem vel occidentem versus, dummodo
situm acui parallelum teneat, sine alia effectus mutatione, quam respectu
magnitudinis; itaque effectus attractioni minime tribui potest, nam idem acus
magneticae polus, qui ad filum conjungens accedit, dum ei ad latus orientale
positum est, ab eadem recedere deberet, quando locum ad latus occidentale
occupat, si hae declinationes ab attractionibus vel repulsionibus penderent. Conductor
conjungens e pluribus filis aut taeniis metallicis connexis constare potest. Natura metalli effectus non
mutat, nisi forte quoad quantitatem. Fila ex
platino, auro, argento, orichalco,
ferro, taenias e plumbo et stanno, massam hydrargyri aequali cum successu adhibuimus.
Conductor
aqua interrupta non omni effectu caret, nisi interruptio spatium plurium
pollicum longitudinis complectatur.
Effectus
fili conjungentis in acum magneticam per vitrum, per metalla, per lignum, per
aquam, per resinam, per vasa figlina, per lapides transeunt; nam interjecta
tabula vitrea, metallica vel lignea minime tolluntur, nec tabulis ex vitro,
metallo et ligno simul interjectis evanescunt, imo vix decrescere videntur. Idem
est eventus, si interjicitur discus electrophori, tabula ex porphyrita, vas
figlinum, si vel aqua repletum sit. Experimenta nostra etiam docuerunt,
effectus jam memoratos non mutari, si acus magnetica pyxide ex orichalco aqua
repleta includitur. Effectuum transitum per omnes has materias in electricitate
et galvanismo antea nunquam observatum fuisse, monere haud opus est. Effectus
igitur, qui locum habent in conflictu electrico, ab effectibus unius vel
alterius vis electricae quam maxime sunt diversi.
Si
filum conjungens in plano horizontali sub acu magnetica ponitur, omnes effectus
idem sunt ac in plano super acum, tantummodo in directione inversa. Acus enim
magneticae polus, sub quo ea est fili conjungentis pars, quae electricitatem
proxime a termino negativo apparatus galvanici accipit, orientem versus
declinabit.
Ut
facilius haec memoria retineantur, hac formula utamur: Polus super quem intrat electricitas
negativa ad occidentem, infra
quem ad orientem vertitur.
Si
filum conjungens in plano horizontali ita vertitur, ut cum meridiano
magnetico angulum sensim sensimque crescentem formet, declinatio acus magneticae augetur, si motus fili tendit versus locum
acus deturbatae; sed minuitur, si filum ab hoc loco discedit.
Filum conjungens in plano horizontali, in quo movetur acus magnetica, ope sacomatis aequilibrata, situm, et acui
parallelum, eandem nec orientem nec
occidentem versus deturbat, sed tantummodo
in plano inclinationis nutare
facit, ita ut polus, penes quem
ingreditur in filum vis
negative electrica deprimatur,
quando ad latus occidentale, et
elevetur, quando ad orientale situm
est.
Si
filum conjungens perpendiculare ad planum
meridiani magnetici, vel supra
vel infra acum ponitur, haec
in quiete permanet; excepto
si filum sit polo admodum propinquum: tum enim elevatur
polus, quando introitus fit a parte occidentali fili, et deprimitur quando ab orientali fit.
Quando
filum conjungens perpendiculare ponitur e regione
polo acus magneticae, et extremitas superior
fili electricitatem a termino negativo apparatus galvanici accipit, polus orientem versus movetur; posito autem filo e regione puncto inter polum
et medium acus sito, occidentem versus agitur. Quando extremitas fili superior electricitatem a termino positivo accipit, phaenomena inversa occurrunt.
Si
filum conjungens ita flectitur, ut ad ambas flexurae partes sibi fiat parallelum, aut duo formet crura parallela, polos magneticos pro diversis rei conditionibus repellit aut attrahit. Ponatur filum e regione polo alteriutri acus, ita ut planum
crurum parallelorum sit ad meridianum
magneticum perpendiculare, et conjungantur crus orientale cum termino
negativo, occidentale cum positivo apparatus galvanici; quibus ita instructis, polus proximus repelletur, vel ad orientem vel ad occidentem pro situ plani crurum. Conjuncto crure orientali cum termino positivo et occidentali cum termino negativo, polus proximus attrahitur. Quando planum crurum ponitur
perpendiculare ad locum inter polum
et medium acus, iidem, tantummodo inversi, occurrunt effectus.
Acus ex orichalco, ad instar acus magneticae suspensa, effectu fili conjungentis non movetur. Etiam acus ex vitro, vel ex sic dicto gummi lacca, simili experimento subjectae in quiete manent.
Ex
his omnibus momenta quaedam ad rationem horum phaenomenorum reddendam afferre liceat.
Conflictus electricus non nisi in particulas magneticas materiae agere valet. Videntur omnia corpora non-magnetica per conflictum electricum penetrabilia esse; magnetica vero, aut potius
particulae eorum magneticae transitui hujus conflictus
resistere, quo fit, ut impetu
virium certantium moveri possint.
Conflictum electricum in conductore non includi, sed, ut jam diximus, simul
in spatio circumjacente idque satis late
dispergi, ex observationibus
jam propositis satis patet.
Similiter ex observatis colligere licet, hunc conflictum gyros peragere, nam haec
esse videtur conditio, sine qua fieri nequeat, ut eadem pars fili conjungentis, quae infra polum
magneticum posita eum orientem versus
ferat, supra posita eundem occidentem
versus agat; haec enim gyri
est natura, ut motus in partibus
oppositis oppositam habeant directionem. Praeterea motus per gyros cum moto progressivo, juxta longitudinem conductoris, conjunctus, cochleam vel lineam
spiralem formare debere videtur, quod tamen,
nisi fallor, ad phaenomena hucusque
observata explicanda nihil confert.
Omnes in polum septentrionalem effectus, hic expositi, facile intelliguntur, ponendo, vim vel materiam negative electricam lineam spiralem dextrorsum flexam percurrere, et polum septentrionalem
propellere, in meridionalem
autem minime agere. Effectus in polum meridionalem similiter explicantur, si vi vel materiae positive electricae motum contrarium et facultatem
in polum meridionalem non autem in septentrionalem agendi tribuimus. Hujus legis cum natura congruentia melius repetitione experimentorum quam longa explicatione
perspicietur. Dijudicatio
autem experimentorum multo fiet facilior, si
cursus virium electricarum
in filo conjungente signis pictis vel incisis
indicatus fuerit.
Dictis
hoc tantum adjiciam: Demonstrasse me in libro septem abhinc annis
edito, calorem et lucem esse
conflictum electricum. Ex observationibus nuper adlatis jam
concludere licet, motus per gyros in his effectibus
occurrere; quod ad phaenomena, quae polaritatem lucis appellant, illustranda perquam facere puto.
Dabam Hafniae d.21 Julii 1820.
Johannis Christianus Oersted
|