Moneta, ut dicit primum capitulum, est instrumentum mercaturae. Et quoniam
communitati et cuilibet expedit mercaturam fieri aliquotiens magnam seu
grossam, quandoque vero minorem, et plerumque de parvis vel parvam, inde est
quod conveniens fuit habere monetam preciosam, quae facilius portaretur et
numeraretur, et quae magis esset habilis ad mercaturas
maiores. Expedivit etiam habere argenteam, minus scilicet preciosam, quae apta
est ad recompensationes et aequiparantias faciendas,
et pro emptione mercimoniorum minorum. Et quoniam aliquotiens in una regione
non satis est competenter de argento, secundum portionem divitiarum naturalium;
immo portiuncula argenti, quae iuste dari deberet pro libra panis vel aliquo
tali, esset minus bene palpabilis propter nimiam parvitatem, ideo
facta fuit de minus bona materia cum argento; et inde habuit ortum nigra
moneta, quae est congrua pro minutis mercaturis. Et sic
convenientissime, ubi non abundat argentum, sunt tres materiae monetarum, prima
aurea, secunda argentea, et tertia nigra mixta. Sed animadvertendum est
et notandum pro regula generali, quod nunquam debet fieri mixtio, nisi
tantummodo ex minus precioso metallo de quo consuevit fieri parva moneta. Verbi
gratia, ubi haberetur moneta ex auro et argento, mixtio nunquam facienda est in
moneta aurea, si tamen aurum talis naturae fuerit,
quod monetari possit immixtum. Et
est causa, quoniam omnis talis mixtio de se suspecta est, nec facile possunt
auri substantia, et eius quantitas in mixtione cognosci. Propter quod nulla
mixtio debet in monetis fieri, nisi propter necessitatem iam tactam; et tunc
facienda est, ubi suspicio est minor vel deceptionis minoris, et hoc est in
minus precioso metallo. Rursum nulla talis mixtio facienda est, nisi duntaxat
pro utilitate communi, ratione cuius moneta est inventa et ad quam naturaliter
ordinatur, ut patet ex prius dictis. Sed nunquam est necessitas, nec apparet
communis utilitas, faciendi mixtionem in moneta aurea, ubi habetur argentea;
nec videtur posse bona intentione fieri, neque unquam factum est in communitate
prospere gubernata.
|