Cum primum coepissent homines mercari sive comparare divitias mediante
moneta, nondum erat in ea aliqua impressio vel imago; sed una portio argenti
vel aeris dabatur pro potu vel cibo, quae quidem portio mensurabatur ad pondus: et quoniam taediosum erat ita crebro ad trutinam
recurrere, nec bene poterat pecunia mercaturis aequiparari per pondus; cum hoc
etiam, ut in pluribus, venditor non poterat cognoscere metalli substantiam sive
modum mixtionis, ideo per sapientes illius temporis
prudenter provisum est, quod portiones monetae fierent de certa materia et
determinati ponderis, quodque in eis imprimeretur figura, quae cunctis notoria
significaret qualitatem materiae numismatis et ponderis veritatem, ut amota
suspicione posset valor monetae sine labore cognosci. Quod autem impressio
talis instituta, sit nuntius et in signum veritatis materiae et ponderis, nobis
ostendunt antiqua nomina monetarum cognoscibilium ex impressionibus vel
figuris, cuiusmodi sunt libra, solidus, denarius, obulus, as,
sextula, et similia quae sunt nomina ponderum appropriata monetis, ut
ait Cassiodorus. Similiter siclus
est nomen monetae, ut patet in Genesi (1 Mos. 23, 15 ), et est nomen ponderis,
ut patet ibidem. Alia vero monetae nomina sunt impropria, accidentalia
seu denominativa: a loco, a figura, ab auctore, vel aliquo tali modo; portiones
autem monetae quae dicuntur numisma, deberent esse figurae et quantitatis
habilis ad contractandum et ad numerandum, et de
materia numerabili, ac etiam ductibili ac receptibili impressionis sive tenaci.
Et inde est quod non omnis res preciosa apta est ut fiat numisma: gemmae enim,
lazuleus, piper, et talia non sunt ad hoc apta nata,
sed praecipue aurum et argentum, sicut fuit supra tactum.
|