6 - Cuius sit ipsa
moneta.
Quamvis pro utilitate communi princeps habeat signare
numisma, non tamen ipse dominus seu proprietarius est monetae currentis in suo
principatu. Moneta siquidem
est instrumentum aequivalens permutandi divitias naturales, ut patet ex primo
capitulo. Ipsa igitur est eorum possessio quorum sunt huiusmodi divitiae. Nam
si quis dat panem suum, vel laborem proprii corporis pro pecunia, cum ipse eam
recepit, ipsa est sua, sicut erat panis vel labor corporis, qui erat in eius
potestate libera, supposito quod non sit servus. Deus enim a principio
non dedit solum principibus libertatem ad dominium
rerum, sed primis parentibus et toti posteritati, ut habetur in Genesi (1 Mos.
1,28-30). Moneta igitur non est solius principis. Si
quis autem vellet opponere per hoc, quod Salvator noster, ostenso sibi quodam
denario, interrogavit dicens: «Cuius est imago et superscriptio haec?» et cum
responsum est: «Caesaris», ipse sententiavit dicens: «Reddite ergo quae sunt
Caesaris, Caesari, et quae Dei sunt, Deo» (Matth. 22,17-21). Ac si diceret: Caesaris est numisma, ex quo imago Caesaris in
eo est impressa. Sed inspicienti seriem Evangelii patet facile, quod non ideo
dicitur Caesari deberi denarius, quia erat Caesaris imagine superscriptus, sed
quoniam erat tributum. Nam, ut ait
Apostolus: «Cui tributum, tributum, et cui vectigal, vectigal« (Rom. 13,17). Christus itaque signavit, per hoc posse cognosci cui debeatur
tributum: quia illi debebatur, qui pro republica militabat, et qui ratione imperii
poterat fabricare monetam. Est igitur pecunia communitatis et singularium
personarum: et ita dicit Aristoteles VII Politicae, et Tullius circa finem
veteris Rhetoricae.
|