Figura impressa seu character monetae potest dupliciter innovari. Uno modo,
non prohibendo cursum monetae prioris, ut si princeps
in moneta, quae sit suo tempore, inscriberet nomen suum, permittendo semper
cursum praecedentis; et hoc non est proprie mutatio, nec est magna vis si hoc
fiat, dum tamen non implicetur cum hoc alia mutatio. Alio modo potest innovari
figura, faciendo novam monetam cum prohibitione cursus antiquae; et est proprie
mutatio; et potest fieri iuste propter alteram duarum causarum; una est si aliquis princeps extraneus, vel aliqui falsarii,
malitiose effigerint vel contrafecerint modulos seu cuneos monetarum, et
inveniatur in regno moneta sophistica, falsa et similis bonae in colore et
figura: tunc qui non posset aliter remedium apponere, expediret mutare modulos
et figuram impressionis monetae. Alia causa posset esse, si
forsan antiqua moneta esset vetustate nimia impeiorata, vel in pondere
diminuta; tunc cursus deberet prohiberi, et in nova meliore esset facienda
impressio differens, ut vulgus sciret per hoc distinguere inter istam et illam.
Sed non videtur mihi, quod princeps posset inhibere cursum prioris monetae sine
altera istarum causarum; alias enim talis mutatio esset praeter necessaria,
scandalosa, et communitati damnosa; nec apparet quod princeps ad talem mutationem posset aliunde moveri, nisi propter
alterum duorum: aut videlicet, quia vult ut in quolibet numismate inscribatur
nomen suum et nullum aliud, et hoc esset facere irreverentiam praedecessoribus
suis, et ambitio vana; aut quia vult plus fabricare de moneta, ut ex hoc habeat
plus de lucro, iuxta illud quod tactum est supra in capitulo VII, et hoc est
prava cupiditas, in praeiudicium et damnum totius communitatis.
|