Proportio est rei ad rem comparatio vel habitudo:
sicut in proposito; monetae aureae ad monetam argenteam debet esse certa
habitudo in valore et precio. Nam secundum hoc quod aurum est de natura sua
preciosius et rarius argento, et ad inveniendum vel habendum difficilius; ipsum
aurum aequalis ponderis debet praevalere in certa proportione; sicut forsan
esset proportio XX ad unum, et sic una libra auri valeret XX libras argenti, et
una marcha XX marchas, et una uncia XX uncias, et sic
semper conformiter; et possibile est quod sit una alia proportio, sicut forte
XXV ad tria, et quaevis alia; verumtamen ista proportio debet sequi naturalem
habitudinem auri ad argentum in preciositate, et secundum quod instituenda est
huiusmodi proportio, quam non licet voluntarie transmutare, nec potest iuste
variari, nisi propter causam realem, et variationem ex parte ipsius materiae,
quae tamen raro contingit; ut si forsan notabiliter minus inveniretur de auro,
quam ante, tunc oporteret quod esset carius in comparatione ad argentum, et
quod mutaretur in precio et valore. Si parum aut nihil
sit mutatum in re, tunc hoc nullo modo posset licere principi. Nam si huiusmodi
proportionem ad libitum immutaret, ipse per hoc posset
attrahere sibi indebite pecunias subditorum, ut si taxaret aurum ad parvum
precium, et illud emeret pro argento, et inde augmentato precio, rursum
venderet aurum suum vel monetam auream, vel conformiter de argento; illud esset
simile, sicut si poneret precium in toto frumento regni sui, et emeret et postea
venderet pro maiori precio. Quisque certe potest clare
videre, quod ista esset iniusta exactio, et vera tyrannis, immo videretur
violentior et peior quam illa fuerit quam fecit Pharao in Aegypto. De
qua Cassiodorus inquit: Ioseph legimus contra famem funestam, emendi tritici
dedisse licentiam, sed tale posuisse precium, ut suae subiectionis avidus
populus se venderet, potius alimoniam mercaturus; quale fuit rogo tunc miserum
vivere, quibus acerba subventio libertatem suam videbatur adimere, ubi non
minus ingemit liberatus quam potuit scire captivus? Credo virum sanctum hac necessitate constrictum, ut et avaro principi satis faceret,
et periclitanti populo subveniret; haec ille.
Istud autem monopolium
monetarum adhuc esset verius tyrannicum, eo quod foret
magis involuntarium et communitati non necessarium, sed praecise damnosum. Si quis autem dicat quod non est simile de
frumento, quia aliqua spectant specialiter ad principem, in quibus potest
statuere precium prout placet, sicut dicunt aliqui de sale, et fortiori ratione
de moneta. Istud autem monopolium seu gabella salis, aut cuiuscumque rei
necessariae communitati, iniusta est. Et si qui principes statuerint leges hoc eis concedentes, ipsi sunt de
quibus Dominus per Isaiam prophetam dicit, «Vae qui condunt leges iniquas et
scribentes iniustitias scripserunt, etc.» (Isai. 10,1). Rursum ex primo et
sexto capitulis satis patet, quod pecunia est ipsius communitatis. Ideoque, et
ne princeps possit maliciose fingere causam mutationis proportionis monetarum in
praesenti capitulo assignatam, ipsi soli communitati spectat discernere, si et
quando et qualiter et usquequo immutanda est huiusmodi proportio, nec princeps
hoc debet sibi quomodolibet usurpare.
|