Si pondus numismatis mutaretur, et cum hoc
variaretur proportionabiliter precium, et appellatio cum figura, hoc esset
facere aliud genus monetae; sicut qui faceret de uno denario duos obulos, vel
aliquid tale, sine perditione vel lucro; et istud posset licite aliquotiens
fieri proper aliquam transmutationem realem in materia monetabili, quae non
potest nisi rarissime contingere, sicut de quadam alia mutatione dictum est
cap. X. Nunc autem volo dicere de praecisa mutatione ponderis
seu quantitatis monetae, quae fieret appellatione et precio non mutatis.
Et videtur mihi quod talis mutatio est simpliciter illicita,
potissime principi qui nullo modo potest hoc facere, nisi turpiter et iniuste.
Primo namque, quoniam imago seu superscriptio in numismate per principem
ponitur ad designandam certitudinem ponderis, et
materiae qualitatem, sicut fuit ostensum supra cap. IV. Ergo si
non responderet veritas in pondere, patet statim, quod esset falsitas vilissima
et deceptio fraudulenta; saepe enim mensurae bladi et vini et aliae signatae
sunt publico signo regis, et si quis in istis fraudem committat, reputatur
falsarius. Omnino autem consimiliter suscriptio numismatis significat mensuram
ponderis et materiae veritatem. Quam igitur sit iniquum, quam detestabile,
praecipue in principe, sub eodem signo pondus minuere, quis sufficeret
explicare? De hoc enim ad istud propositum Cassiodorus lib.
V Variarum sic inquit: «Quid enim tam nefarium, quam ut
praescriptionibus liceat etiam in ipsa trutinae qualitate peccare, ut quod est
iustitiae proprium datum, hoc per fraudes noscatur esse corruptum».
[Idemque lib. I, cap. X: «Talia igitur secreta
violare, sic certissima velle confundere, nonne veritatis ipsius videtur esse crudelis
ac foeda laceratio? Exerceantur negociatores in mercibus;
emantur late quae vendantur angustius. Constet populis pondus ac mensura
probabilis: quia cuncta turbantur, si integritas cum
fraudis misceatur. Da certe solidum,
et aufer inde, si praevales. Trade libram, et aliquid inde, si potes, imminue.
Cuncta ista, nominibus ipsis constat esse provisum, aut integra tribuis, aut
non ipsa quae dicuntur, exsolvis. Non potestis omnino, non potestis nomina
integritatum dare, et scelestas imminutiones efficere»]. Adhuc autem princeps
per hunc modum sibi posset adquirere pecuniam alienam, nec aliunde potest
moveri ad mutationem huiusmodo faciendam; reciperet enim numismata boni
ponderis, et ex eis fabricaret et traderet numismata tempore mutilato pondere.
Et hoc non est aliud quod in multis locis sacrae Scripturae prohibetur a Deo:
«Vide» ait sapiens, «pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile
apud Deum» (Prov. 20,10). Et in Deuteronomio dicitur, quod Dominus abominatur
eum qui facit hoc (5 Mos. 25,15). Et ideo divitiae taliter congregatae
in malum domini sui, consumuntur in brevi, quia, sicut
ait Tullius, male parta male dilabuntur.
|