Aut materia numismatis est
simplex, aut mixta, ut patuit ex capitulo tertio. Si simplex, ipsa potest
propter defectum dimitti: ut si nihil aut modicum auri possit inveniri, oportet
ipsum desinere monetari; et si de novo reperiretur sufficiens abundantia eius,
incipiendum esset facere monetam ex ipso, sicut aliquotiens fuit factum. Rursus
aliqua materia deberet dimitti monetari propter abundantiam excessivam; propter
hoc enim aerea moneta olim recessit ab usu, ut dictum fuit in eodem capitulo
tertio. Sed huiusmodi causae eveniunt rarissime, et in
nullo alio reliquenda est vel assumenda noviter pura sive simplex materia
monetarum. Si autem in tali materia sit mixtio,
ipsa debet fieri solum in minus precioso metallo per se monetabili, ut probatum
fuit in eodem capitulo tertio, et in nigra moneta, ut cognoscatur purum a
mixto; haec autem mixtio debet esse secundum certam proportionem, sicut decem
de argento contra unum, vel contra tria de alio metallo, vel alio modo, sicut
expedit, secundum prius dicta in capitulo tertio; et ista proportio potest mutari
propter aliquam proportionem seu variationem realem in natura materiae vel
aequivalentis, et dupliciter: aut propter defectum materiae, sicut qui non
haberet argentum, nisi multum notabiliter minus quam ante, tunc potest diminui
proportio argenti ad reliquum metallum in nigra moneta; aut si haberetur de
argento abundanter plus quam ante, tunc plus de eo deberet poni in ista
mixtione. Sed, sicut praedictum est, istae causae valde raro contingunt, et si forsan talis casus aliquotiens evenerit, adhuc huiusmodi
proportionis sive mixtionis mutatio facienda est per communitatem ad maiorem
securitatem habendam, et deceptionis maliciam evitandam; sicut de mutatione
proportionis monetarum dictum est in capitulo X. In nullo
vero alio casu debet mutari mixtio talis sive proportio mixtionis, potissime
nunquam potest hoc licere principi, propter rationes factas in capitulo
praecedenti, quae de directo faciunt ad istud propositum, quoniam impressio
monetae est signum veritatis materiae et huiusmodi mixtionis; hanc igitur
mutare, esset monetam falsificare. Praeterea in quibusdam nummis inscribitur
nomen Dei, vel alicuius sancti, et signum crucis; quod
fuit inventum et antiquitus institutum in testimonium veritatis monetae in
materia et pondere. Si igitur princeps sub ista inscriptione
immutet materiam sive pondus, ipse videtur tacite mendacium et periurium
committere, et falsum testimonium perhibere, ac etiam praevaricator fieri
illius praecepti legalis quo dicitur: Non assumes nomen Dei tui in vanum. Etiam
ipse abutitur hoc vocando monetam; nam, secundum Hugutionem, moneta dicitur a
moneo, quia monet ne fraus in metallo vel pondere sit.
Rursum princeps per hunc modum ad se posset trahere
populis substantiam indebite, sicut fuit dictum de mutatione ponderis in priori
capitulo, et multa alia inconvenientia sequerentur. Immo pro certo ista
falsitas esset peior quam in mutatione ponderis: quia magis est sophistica, et
minus perceptibilis, et magis potest nocere et plus laedere communitatem; et
propter hoc, ubi fit talis mixtio vel nigra moneta, communitas debet custodire
penes se, in loco vel locis publicis, exemplar istius proportionis et
qualitatem mixtionis, pro vitandis periculis; ne
videlicet princeps (quod absit) vel monetarii mixtionem huiusmodi occulte
falsificarent. Sicut etiam apud communitatem servantur quandoque aliarum
mensurarum exemplaria.
|