Mutatio monetae composita est, quando plures
mutationes simplices implicantur in unam, sicut qui mutaret simul proportionem
monetae vel mixtionem materiae, vel cum hoc etiam
pondus. Et sic multipliciter fierent
combinationes possibiles quandoque mutationum simplicium superius positarum. Et
quoniam nulla mutatio simplex debet fieri, nisi propter reales et naturales
causas iam dictas, quae rarissime accidunt, sciendum quod adhuc rarius, immo
forte nunquam, contingit vera occasio faciendi mutationem monetae compositam. Sed
si forsan contingeret, adhuc fortiori ratione quam de simplici, talis mutatio
composita nunquam debet per principem fieri, propter pericula et inconvenientia
prius tractata, sed per ipsam communitatem; nam si ex mutationibus simplicibus
indebite factis tot abusiones sequuntur, sicut dictum est ante; multo maiores
et peiores sequerentur ex mutatione composita. Moneta namque debet esse vera et
iusta in substantia et pondere, quod nobis signatum est in sacra Scriptura, ubi
de Abraham dicitur, quod ipse emit agrum, pro quo dedit CCCC siclos argenti
probatae monetae publicae. Si igitur ipsa foret bona, et non mutaretur indebite
(1 Mos. 23,16); cum ipsa sit longo tempore durabilis, non oporteret de ea
multum fabricare, nec plures monetarios ad expensas communitatis habere. Et in
hoc esset utilitas communis, sicut tactum fuit capitulo VII. Universaliter
igitur ex praemissis concludendum est, quod nulla mutatio monetae, sive
simplex, sive composita, est sola principis auctoritate facienda; et maxime ubi
hoc vellet facere propter emolumentum et lucrum ex tali mutatione sumendum.
|