Quamvis omnis iniustitia sit quodam modo contra naturam,
verumtamen accipere lucrum ex mutatione monetae est quodam speciali modo
iniustum in naturale. Naturale enim est quibusdam naturalibus divitiis se
multiplicare, sicut cerealia grana quae sata cum multo
fenore reddit ager, ut ait Ovidius, sed monstruosum est et contra naturam quod
res infecunda pariat, quod res sterilis a tota specie fructificet vel
multiplicetur ex se, cuiusmodi est pecunia. Cum igitur ipsa
pecunia affert lucrum non exponendo eam in mercatione naturalium divitiarum ac
in usum proprium ac sibi naturale, sed eam transmutando in semetipsam,
sicut mutando unam in aliam vel tradendo unam pro alia, tale lucrum vile est et
praeter naturam. Per hanc enim rationem probatur Aristoteles primo Politicae
quod usura est praeter naturam, quia naturalis usus monetae est quod ipsa sit
instrumentum permutandi divitias naturales, ut saepe dictum est. Qui igitur utitur ea alio modo, ipse abutitur contra institutionem
naturalem monetae; facit enim, ut ait Aristoteles, quod denarius pariat denarium,
quod est contra naturam. Adhuc autem, in istis mutationibus
ubi capitur lucrum, oportet vocare denarium illud quod in veritate non est
denarius et libram illud quod non est libra, et ita de aliis sicut
dictum fuit ante. Constat autem quod hoc non est aliud nisi naturae et rationis
ordinem perturbare; unde Cassiodorus ait: Da certe solidum et aufer inde si praevales; trade libram et aliquid si potes minue, cuncta
ista nominibus ipsis constat esse provisum aut integrum tribuis aut non ipsa
quae dicuntur exsolvis non potestis omnino nomina integritatum dare et
scelestas imminutiones efficere. Talia ergo naturae secreta violare, sic
certissima velle confundere nonne veritatis ipsius videtur crudelis ac foeda
laceratio? Constat prius pondus ac
mensura probabilis quia cuncta turbantur si intergitas cum fraudibus misceatur.
Rursum in libro Sapientiae dicitur quod omnia Deus deposuit mensura, pondere et
numero, sed in mutatione monetae lucrum non capitur nisi fraus in istis rebus
certissimis committatur, sicut prius declaravi. Ergo Deo et naturae derogat qui
sibi ex huiusmodi mutationibus lucrum captat.
|