Solet dici quod in casu necessitatis omnia sunt principis. Ipse ergo de
monetis regni sui potest quantum et qualiter sibi videtur expediens accipere
pro imminenti vel instanti necessitate seu pro
defensione reipublicae aut principatus sui regni modus vero colligendi pecuniam
per mutationem monetae est valde conveniens et idoneus ut probaretur per ea
quae dicta sunt capitulo praecedenti. Adhuc autem, supposito quad princeps non
potest taliter mutare monetas et tantum emolumentum super hoc sumere de iure
ordinario vel communi, tamen diceretur quod hoc ipso potest alio privato iure,
ut puta privilegio speciali a Papa vel ecclesia vel Imperatore Romano, vel
etiam communitate, olim sibi hereditarie concesso propter bona merita sua.
Item, moneta est ipsius communitatis, ut patet ex capitulo VI, et ipso potest
eam sic mutare sicut dictum est capitulo praecedenti; ergo ipso communitas
potest aut potuit auctoritate taliter mutandi monetas principi concedere et se
ipsam spoliare iure ordinationis et mutationis monetae, et partem monetae
principi dare ab eo, capiendam quomodo vellet. Item si
de iure communi spectat ad communitatem ordinare de monetis ut dictum est
saepe, et ipsa propter discordiam multitudinis non potuit convenire in unum
modum, nonne ipsa potuit in hoc condescendere quod totaliter dispositio monetae
ex tunc de caetero staret in principis voluntate? Certe, sic
et quod ratione huius ipse caperet emolumentum in mutatione sive ordinatione
monetae. Item, in capitulo VII dicebatur quod certa
pensio debet esse taxata pro factione monetae et quod de et super illa pensione
princeps potest aut debet aliquid habere. Ergo pari ratione potest
habere vel accipere super hoc plus et plus, et per consequens tantum sicut per
mutationem monetae; ergo eodem modo per tales mutationes potest illud
emolumentum levare. Item, oportet principem habere redditus
certos et magnos super communitatem unde ipse possit tenere statum nobilem et
honestum, prout decet magnificentiam principalem sive regiam maiestatem.
Oportet etiam quod isti reditus sint de dominio principis seu
de iure proprio coronae regalis. Posslbile est ergo
quod una et magna pars istorum redituum olim fuerit assignata super factum
monetarum taliter quod liceret principi lucrum recipere mutando monetas.
Possibile est ergo quod isto dempto residui redditus
nunquam sufficerent pro statu principi pertinenti. Velle ergo
amovere sibi potestatem mutandi monetas, sed hoc est contra honorem regni
attentare, principem exhaereditare, immo ipsum depauperare et statu
magnificentiae destituere, non tam iniuste quam etiam vituperabiliter pro tota
communitate, quam non decet habere principem, nisi excellenti statu pollentem.
|