Quamvis in solutione primi argumenti forsan multae difficultates possent
occurere, verumtamen breviter transeundo pro nunc occurrit mihi quod ne principes fingerent talem necessitatem esse quando non
est, sicut fingunt tyranni, ut dicit Aristoteles determinandum est per
communitatem vel per valentiorem eius partem, expresse vel tacite, quando
qualis et quanta necessitas imminet. Expresse dico, quod ad
hoc debet congregari communitas, si adsit facultas; tacite vero, si fuerit tam
festina necessitas, quod populus vocari non possit, et tam evidens quod postea
appareat notorie? Tunc enim licet principi aliquid recipere de facultatibus
subditorum non per mutationem monetae, sed per modum mutui, de quo postea
facienda est restitutio plenaria. Ad aliud cum dicitur, quod princeps potest
habere privilegium mutandi monetas, primo non intromitto me
de potentia Papae, sed puto quod nunquam hoc concesserit, nec concederet;
quoniam sic ipse daret licentiam malefaciendi, quam nullus bene operando
meretur accipere. De Imperatore autem Romano dico, quod ipse nulli principi
potuit unquam privilegium dare faciendi illud quod sibimet non liceret, sicut
est talis mutatio monetae, ut patet ex praedictis. De
communitate etiam dictum est in capitulo secundo, quod ipsa non potest mutare
monetas, nisi in certo casu, et tunc in ipsa committeret hoc principi
cum limitatione rationabili, quae potest ex eodem capitulo et aliis apparere,
iam hoc non faceret princeps tanquam principalis auctor, sed sicut ordinationis
publicae executor. Ad aliud autem cum dicitur quod communitas cuius est moneta,
potest se spoliare suo iure, et illud totum principi tradere, et sic totum ius
monetae devolveretur ad principem; primo videtur mihi
quod hoc nunquam faceret communitas bene consulta; nec etiam sibi licet
quomodolibet mutare monetas aut male uti re sua, ut dictum est capitulo XXII.
Item, communitas civium, quae naturaliter est libera,
nunquam scienter se redigeret in servitutem, aut se subiiceret iugo tyrannicae
potestatis. Si igitur ipsa decepta, aut nimis territa
vel coacta, concedat principi tales mutationes, non advertens inconvenientia
quae sequuntur, et ex hoc serviliter se fore subiectam, ipsa potest hoc statim
aut quomodolibet revocare. Item, res quae spectat alicui
quasi de iure naturali, non potest ad alterum iuste transferri. Sic autem pertinet moneta ipsi liberae communitati, ut satis patet
ex capitulis primo et sexto; sicut ergo communitas non potest concedere
principi quod ipse habeat auctoritatem abutendi uxoribus civium quibuscumque
voluerit, ita non potest ei dare tale privilegium monetarum quo ipso non posset
nisi male uti, exigendo tale lucrum super mutatione earum; ut satis patet ex
multis praecedentibus capitulis. Per hoc etiam patet illud, quod
addebatur ulterius de communitate non concordi in ordinatione monetae, quae
potest condescendere, quantum ad hoc, in principis
arbitrio. Dico quod sic potest quantum ad aliqua et ad
tempus, non sibi concedendo potestatem tanti lucri sumendi super indebitis
mutationibus supradictis.
Ad aliud argumentum sumptum ex capitulo septimo, de hoc
quod princeps potest aliquod emolumentum habere super monetam, respondetur
faciliter, quod hoc est quasi quaedam parva pensio et limitata, quae non
potest quantumlibet augeri per mutationes praedictas, sed stat sine mutatione
quacumque. Ad aliud conceditur, quod princeps potest habere
reditus, et debet habere magnificum et honestissimum statum; sed isti reditus
possunt et debent alibi assignari et aliter sumi quam per tales
mutationes indebitas ex quibus tanta mala et tot inconvenientia oriuntur, sicut
ostensum est ante. Posito etiam, quod aliqua pars istorum
redituum est super monetam, ipsa tamen debent esse certae et determinatae
quantitatis, sicut, supra quamlibet marcham quae monetaretur, duo solidi vel
sic, et tunc istud esset absque quacumque mutatione sine lucri augmento
irrationabili et enormi quod potest provenire ex detestabilius mutationibus
saepe dictis; de quibus utiliter concedendum est quod princeps non potest eas
facere aut taliter lucrum accipere nec de iure communi seu ordinario nec de
privilegio sive dono concessione peracto, sive quavis alia auctoritate vel alio
modo quocumque, nec potest esse de suo dominio nec sibi quomodolibet pertinere;
immo illud sibi denegare, non est ipsum exhaereditare, aut maiestati regiae
contrarie, sicut mentiuntur falsiloqui, adulatores, sophistici et reipublicae
prodirores. Rursum, cum princeps teneatur hoc non facere, ipse non
meretur habere aliquam pensionem seu dominium pro abstinendo a
tali abusiva exactione; hoc enim aliud non videtur esse nisi precium
redemptionis a servitute, quod nullus rex aut bonus princeps debet a subditis
exigere. Item supposito et non concesso quod ipse haberet
privilegium capiendi aliquid supra monetam pro faciendo eam bonam et pro
tenendo eam in eodem statu. Adhuc etiam ipse deberet
tale privilegium perdere in casu in quo tantum abuteretur quod ipse mutaret et
falsificaret monetam pro suo lucro non minus cupide quam turpiter
augendo.
|