Declarare propono quod mutationes praedictae sunt contra
honorem regis, et generi regio praeiudicant. Pro quo tria praemitto:
Primo, quod illud est in rege vituperabile, et successoribus eius
praeiudiciabile, per quod regnum perditioni disponitur, aut ut ad alienigenas
transferatur; nec rex posset satis dolore vel flere, quam esset ita infelix ita
miserabilis, qui per negligentiam suam aut per malum regimen eius aliquid
faceret, unde ipse vel haeredes sui perderent regnum tot virtutibus auctum,
tanto tempore gloriose servatum; necnon in periculo animae suae gloriosae
foret, si ex defectu sui populus pateretur tot
pestilentias, tot calamitates et tantas, quot et quantae solent accidere in
dissipatione sive in translatione regnorum. Secundo, suppono
quod per tyrannisationem regnum perditioni exponitur, sicut declaratum est in
capitulo praecedenti. Et quoniam, sicut in Ecclesiastico (Eccl. 10,8)
scribitur: «Regnum a gente in gentem transfertur propter
iniustitias et iniurias et contumelias, et diversos dolos», tyrannis autem
iniuriosa est et iniusta. Cum hoc etiam, ut ad
specialia descendam, absit quod in tantum degeneraverint Francigenarum corda
libera, quod voluntarie servi fiant; ideoque servitus eis imposita durare non
potest, quoniam si magna sit tyrannorum potentia, est tamen liberis subditorum
cordibus violenta, et adversus alienos invalida. Quicumque igitur dominos
Franciae ad huiusmodi regimen tyrannicum quocumque
modo traherent, ipsi regnum magno discrimini exponerent, et ad terminum
praepararent. Neque enim regum Franciae generose propago tyrannisare didicit,
nec serviliter subiici populus Gallicus consuevit. Ideo, si
regia proles a pristina virtute degeneraret, procul dubio regnum perderet.
Tertio, suppono, tanquam iam probatum et saepius repetitum, quod capere vel
augere lucrum super mutatione monetae, est factum dolosum, tyrannicum et
iniustum, cum etiam non possit continuari in regno, quod quidem regnum non sit
iam, quo ad alia multa, in tyrannidem versum. Unde non solum inconvenientia
sequuntur ex isto, sed oportet quaedam mala alia esse praevia, alia
concomitantia; quia hoc non potest a viris consuli qui non sunt in intentione
corrupti, atque ad omnem fraudem et nequitiam tyrannicam consulendam parati,
ubi viderent principem ad hoc inclinari vel posse
flecti. Dico itaque recolligendo, quod res per quam regnum perditioni
disponitur turpis est praeiudiciabilis regi, sed hoc est protrahi vel converti, et haeredibus suis, et hoc fuit primum suppositum,
in tyrannidem, et hoc fuit secundum, et ad hoc vergitur per mutationes monetae,
ut dicitur tertium. Igitur exactio quae fit per tales
mutationes est contra honorem regis, et praeiudiciabilis toti posteritati regali,
quod erat probandum.
Haec igitur, ut praemisi, sine assertione dicta sint cum correctione
prudentum. Nam, secundum Aristotelem, civilia negotia
plerumque dubia et incerta. Si quis igitur,
amore veritatis inveniendae, his dictis voluerit contradicere vel
contrascribere, bene faciet; et si male locutus sum, perhibeat testimonium de
malo, sed cum ratione, ne ipsa videatur gratis et voluntarie condemnare, quod
non potest efficaciter impugnare.
|