Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Apostolos suos

IntraText CT - Text

  • I EXORDIUM
    • 1
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

I

EXORDIUM

(1)

1. Apostolos suos instituit Dominus Iesus « ad modum collegii seu coetus stabilis, cui ex iisdem electum Petrum praefecit ».(2) Apostoli non seorsum seiunctimve sed coetum Duodecim efficientes a Iesu electi sunt ac missi, perinde atque ab Evangelio sententia illa compluries iterata « unus de Duodecim » confirmatur.(3) Omnibus his missionem committit Dominus Regnum Dei praedicandi.(4) Ii non seiuncti, sed bini bini ab Eo missi sunt.(5) In novissima cena Iesus Patrem pro unitate Apostolorum ipsorumque qui in eum per eorum verbum credituri sunt deprecatur.(6) Suam post Resurrectionem et ante Ascensionem in eius supremo pastorali officio confirmat Iesus Petrum(7) itemque eandem missionem Apostolis concredit quam ipse a Patre susceperat.(8)

Pentecostes die cum Spiritus Sanctus descendit, Collegium apostolicum revera novo illo vigore repletur et manifestatur, quem Paracletus ministrat. « Stans autem Petrus cum Undecim »(9) multitudinem alloquitur ac magnam credentium copiam baptizat;prima communitas perseverans est in audienda doctrina Apostolorum(10) atque ab eis pastorales pro ipsa quaestiones enodantur;(11) Apostolos qui in urbe Ierusalem manserant Paulus convenit ut suam cum eis communionem confirmaret neve sibi periculum conflaret ne forte in vacuum curreret.(12) Quod sibi ipse plane erat conscius se corpus quoddam indivisum efficere, id etiam exstat cum illa oritur quaestio debeantne christiani ex paganis oriundi Antiquae Legis normas servare necne. Tunc in Antiochena communitate « statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione »(13) consideranda. Ad hanc quaestionem agitandam coadunantur Apostoli presbyterique, inter se sententias conferunt, deliberant Petri auctoritate ac tandem decernunt: « Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessario [...] ».(14)




1) Ecclesiae Orientales patriarchales et archiepiscopales maiores propriis Synodis reguntur, quae legislativa, iudiciali ac quibusdam in casibus etiam exsecutiva potestate pollent (cfr C.C.E.O., cann. 110 et 152): res hae hoc documento non excutiuntur. Etenim hac de re similitudo inter Synodos et Conferentias Episcoporum institui non potest. Id autem Conventus attingit, qui in illis locis insunt ubi complures Ecclesiae sui iuris reperiuntur quique C.C.E.O., can. 322 ac appositis Statutis a Sede Apostolica approbatis temperantur (cfr C.C.E.O., can. 322 § 4; Const. Ap. Pastor Bonus, art. 58 § 1), quatenus hi ad Conferentias Episcoporum accedunt (cfr Conc. Oecum. VAT. II, Decr. Christus Dominus, 38).



2) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 19. Cfr Mt 10, 1-4; 16, 18; Mc 3, 13-19; Lc 6, 13; Io 21, 15-17.



3) Cfr Mt 26, 14; Mc 14, 10.20.43; Lc 22, 3.47; Io 6, 72; 20, 24.



4) Cfr Mt 10, 5-7; Lc 9, 1-2.



5) Cfr Mc 6, 7.



6) Cfr Io 17, 11.18.20-21.



7) Cfr Io 21, 15-17.



8) Cfr Io 20, 21; Mt 28, 18-20.



9) Act 2, 14.



10) Cfr Act 2, 42.



11) Cfr Act 6, 1-6.



12) Cfr Gal 2, 1-2.7-9.



13) Act 15, 2.



14) Act 15, 28.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License