Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Apostolos suos

IntraText CT - Text

  • I EXORDIUM
    • 3
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3. Praeter certum illud nempe quod potestas Episcopi in eius Ecclesia particulari divinitus conceditur, quandoquidem Episcopi sibi sunt conscii cuiusdam indivisi corporis se esse participes, ipsi, saeculorum Ecclesiae decursu, suum officium gerentes, instrumenta, organa vel apparatus communicationis adhibuerunt, quae communionem de cunctis Ecclesiis ac sollicitudinem ostendunt ac ipsam Apostolorum collegii vitam producunt, pastoralem scilicet communem operam, consultationes, mutuum adiumentum, et his similia.

A primis inde saeculis, haec ipsa communio in conciliis celebrandis unice singulariterque sese proprie ostendit, inter quae, praeter concilia oecumenica quae a Concilio Nicaeno anni CCCXXV inceperunt, concilia etiam particularia sunt annumeranda, tum plenaria tum provincialia, quae saepenumero universa in Ecclesia inde a saeculo II sunt celebrata.(24)

Haec celebrandorum conciliorum particularium consuetudo totam per Mediam Aetatem protracta est. Post Concilium Tridentinum (MDXLV-MDLXIII), haec statis temporibus celebratio magis magisque laxari coepta est. Attamen Codex Iuris Canonici anni MCMXVII, cum venerandae huic institutioni vires addere vellet, etiam de conciliis particularibus celebrandis normas edixit. Can. 281 huius Codicis de concilio plenario agebat ac statuebat idem Summi Pontificis licentia celebrari posse, qui suum delegatum designaret, ut id convocaret ac regeret. Idem Codex saltem vicesimo quoque anno concilia provincialia(25) et saltem quinto quoque anno congressiones vel coetus alicuius provinciae Episcoporum praesentiebat, ut negotia dioecesium agerentur et concilium provinciale compararetur.(26) Novus Codex Iuris Canonici anni MCMLXXXIII complures normas de conciliis particularibus, tam plenariis quam provincialibus, adhuc servat.(27)




24) De nonnullis saeculi II conciliis, cfr Eusebius Caesareae, Historia Ecclesiastica, V, 16, 10; 23, 2-4; 24, 8: G. Bardy (ed.), SC 41, pp. 49, 66-67, 69. Tertullianus, ineunte III saeculo, celebrandorum apud Graecos conciliorum morem laudibus effert (cfr De ieiunio, 13, 6: CCL 2, 1272). Ex S. Cypriani Carthaginiensis epistulis cognoscimus complura Africana Romanaque concilia ab altero vel tertio decennio saeculi III facta esse (cfr Epist. 55, 6; 57; 59, 13, 1; 61; 64; 67; 68, 2, 1; 70; 71, 4, 1; 72; 73, 1-3: Bayard (ed.), Les Belles Lettres, Paris 1961, II, pp. 134-135; 154159; 180; 194-196; 213-216; 227-234; 235; 252-256; 259; 259-262; 262-264). De conciliis Episcoporum saeculis II et III cfr K.J. Hefele, Histoire des Conciles, I, Adrien le Clere, Paris 1869, pp. 77-125.



25) Cfr C.I.C. (1917), can. 283.



26) Cfr C.I.C. (1917), can. 292.



27) Cfr C.I.C. cann. 439-446.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License