Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Apostolos suos

IntraText CT - Text

  • I EXORDIUM
    • 4
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4. Prope conciliorum particularium traditionem, cum ea servata concordia, inde a superiore saeculo, propter historicas, culturales, sociologicas rationes necnon pastoralia ob proposita, in variis nationibus ortae sunt Conferentiae Episcoporum, ut quaedam ecclesiales omnibus communes quaestiones excuterentur atque aptae solutiones reperirentur. Conferentiae hae, prae conciliis, statum stabilem ac duraturum obtinuerunt. Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium instructio diei XXIV mensis Augusti anni MDCCCLXXXIX easdem memorat ac « Conferentias Episcoporum » plane designat.(28)

Concilium Oecumenicum Vaticanum II, in Decreto Christus Dominus, praeter quam quod veneranda institutio conciliorum particularium vult novo vigeat robore (cfr n. 36), dedita opera de Conferentiis Episcoporum definite disserit, edicens in pluribus nationibus iam ipsas esse institutas ac ea de re peculiares pariter statuens normas (cfr nn. 37-38). Concilium namque, quod opportunitatem ac horum institutorum fecunditatem agnoscit, « summopere expedire censet, ut ubique terrarum eiusdem nationis seu regionis Episcopi in unum coetum confluant, statis temporibus simul convenientes, ut communicatis prudentiae et experientiae luminibus, collatisque consiliis sancta fiat ad commune Ecclesiarum bonum virium conspiratio ».(29)




28) Sacra Congregatio Episcoporum et Regularium, Instructio « Alcuni Arcivescovi », De collationibus quolibet anno ab Italis Episcopis in variis quae designantur Regionibus habendis, 24.VIII.1889, in Leonis XIII Acta, IX (1890), p. 184.



29) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 37; cfr Const. dogm. Lumen gentium, 23.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License