Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Apostolos suos

IntraText CT - Text

  • I EXORDIUM
    • 5
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5. Anno MCMLXVI Paulus PP. VI Motu proprio Ecclesiae sanctae decrevit ut Conferentiae Episcoporum, ubi non erant, conderentur; quae exstabant propria statuta facerent; si easdem constituere non poterant, Episcopi quorum intererat sese Conferentiis iam constitutis iungere deberent; ut Conferentiae Episcoporum complurium Nationum vel internationales effici possent.(30) Paucis annis post, anno MCMLXXIII, Directorium de pastorali ministerio Episcoporum pronuntiavit: « Conferentia episcopalis ad id est instituta, ut hodie multiplicem atque fecundam opem conferat, ut collegialis affectus ad concretam exsecutionem perducatur. Per has Conferentias spiritus communionis cum Ecclesia universali et diversarum ecclesiarum particularium inter se egregie fovetur ».(31) Codex demum Iuris Canonici, a Nobis die XXV mensis Ianuarii anno MCMLXXXIII foras emissus, peculiares normas statuit (cann. 447-459), quibus proposita et munera Conferentiarum Episcoporum itemque earundem institutio, structura et actio temperarentur.

Collegii mens, qua Episcoporum Conferentiarum constitutiones imbuuntur earundemque actiones reguntur, communem quoque operam Conferentiarum diversarum nationum incitat, sicut suadet Concilium Oecumenicum Vaticanum II,(32) atque canonicis normis recipitur.(33)




30) Cfr Paulus VI, Motu proprio Ecclesiae sanctae, 6 Augusti 1966, I. Normae ad exsequenda Decreta SS. Concilii Vaticani II « Christus Dominus » et « Presbyterorum Ordinis », 41, in AAS 58 (1966), 773-774.



31) Congregatio pro Episcopis, Directorium Ecclesiae imago, De Pastorali Ministerio Episcoporum, 22 Februarii 1973, 210.



32) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 38, 5.



33) Cfr C.I.C. can. 459 § 1. Per Conferentiarum Episcoporum internationales coniunctiones huic cooperationi re subsidium datum est, quae sunt: Consejo Episcopal Latinoamericano (C.E.L.A.M.), Consilium Conferentiarum Episcopalium Europae (C.C.E.E.), Secretariado Episcopal de América Central y Panamá (S.E.D.A.C.), Commissio Episcopatuum Communitatis Europaeae (COM.E.C.E.), Association des Conférences Episcopales de l'Afrique Centrale (A.C.E.A.C.), Association des Conférences Episcopales de la Région de l'Afrique Centrale (A.C.E.R.A.C.), Symposium des Conférences Episcopales d'Afrique et de Madagascar (S.C.E.A.M), Inter-Regional Meeting of Bishops of Southern Africa (I.M.B.S.A.), Southern African Catholic Bishops' Conference (S.A.C.B.C.), Conferences Episcopales de l'Afrique de l'Ouest Francophone (C.E.R.A.O.), Association of the Episcopal Conferences of Anglophone West Africa (A.E.C.A.W.A.), Association of Member Eposcopal Conferences in Eastern Africa (A.M.E.C.E.A.), Federation of Asian Bishops' Conferences (F.A.B.C.), Federation of Catholic Bishops' Conferences of Oceania (F.C.B.C.O.) (cfr Annuario Pontificio 1998, Città del Vaticano 1998, pp. 1112-1115). Instituta tamen haec proprie non sunt Conferentiae Episcopales.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License