Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Apostolos suos

IntraText CT - Text

  • II COLLEGIALIS EPISCOPORUM CONIUNCTIO
    • 8
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II

COLLEGIALIS EPISCOPORUM CONIUNCTIO

8. In universali Dei Populi communione, cui ut inserviatur Dominus ministerium apostolicum instituit, collegialis Episcoporum coniunctio Ecclesiae naturam ostendit, quae, cum in terra semen et regni Dei sit initium, « pro toto genere humano firmissimum est germen unitatis, spei et salutis ».(37) Quemadmodum Ecclesia est una et universalis, sic episcopatus unus est et indivisus,(38) idemque tantum habet amplitudinis quantum visibile Ecclesiae corpus, cuius luculentam varietatem manifestat. Principium et visibile fundamentum huius unitatis est Romanus Pontifex, qui episcopalis corporis est caput.

Episcopatus unitas unum est ex elementis quibus Ecclesia constituitur.(39) Etenim per Episcoporum coetum « traditio apostolica in toto mundo manifestatur et custoditur »;(40) atque eiusdem fidei communicatio, cuius depositum eorum custodiae committitur, eorundem Sacramentorum participatio « quorum regularem et fructuosam distributionem auctoritate sua ordinant »,(41) iis adhaesio et oboedientia tamquam Ecclesiae Pastoribus, haec nominatim communionis ecclesialis potissima sunt elementa. Talis communio, eo quod totam ecclesiam pervadit, episcopale etiam Collegium conformat, atque pollet « realitate organica, quae iuridicam formam exigit et simul caritate animatur ».(42)




37) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 9.



38) Cfr Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. Pastor aeternus, Prologus: DS 3051.



39) Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, 12.



40) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 20.



41) Ibid., 26.



42) Ibid., Nota explicativa praevia, 2.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License