9.
Episcoporum ordo collegialiter « una cum Capite suo Romano Pontifice, et
numquam sine hoc Capite, subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in
universam Ecclesiam exsistit ».(43) Sicut omnes probe sciunt, Concilium
Oecumenicum Vaticanum II, in hac doctrina tradenda, simul edixit Petri
Successorem integra pollere « potestate Primatus in omnes sive Pastores sive
fideles. Romanus enim Pontifex habet in Ecclesiam, vi muneris sui, Vicarii
scilicet Christi et totius Ecclesiae Pastoris, plenam, supremam et universalem
potestatem, quam semper libere exercere valet ».(44)
Suprema
potestas in universam Ecclesiam qua pollet Episcoporum coetus nisi
collegialiter ab ipsis exerceri non potest, simul in Concilio Oecumenico
sollemniter coadunatis, simul in terrarum orbe dispersis, dummodo Romanus
Pontifex eosdem ad collegialem actum vocet, vel saltem comprobet libereve eorum
coniunctam actionem accipiat. In his actibus collegialibus suam ipsorum pro
fidelium totiusque Ecclesiae bono exercent potestatem Episcopi, fideliter
primatum ac Romani Pontificis praeeminentiam servantes simul, qui caput est
episcopalis Collegii; qui Episcopi non agunt tandem veluti eius vicarii vel
delegati.(45) Inibi plane liquet Episcopos esse Ecclesiae catholicae,
totius Ecclesiae bonum, ac ut tales a cunctis fidelibus agnosci et aestimari.
|