11.
Quo aptius conspiciatur meliusque intellegatur quemadmodum collegialis
coniunctio in re pastorali alicuius territorii Episcopis iunctim peragenda
manifestetur, paucis etiam verbis, memorare iuvat singulos Episcopos, sua in
ordinaria cura pastorali, ad Ecclesiam universalem referri. Illud namque ob
oculos est habendum: quod ad Collegium episcopale pertinent singuli Episcopi,
id coram universa Ecclesia non modo per sic dictos actus collegiales stricto
sensu exprimitur, verum etiam de ea per sollicitudinem, quae, quamvis
iurisdictionis actu haud exerceatur, plurimum tamen ad totius Ecclesiae bonum
confert. Etenim omnes Episcopi fidei unitatem ac cunctae Ecclesiae communem
disciplinam promovere ac tueri itemque quamque operam universae Ecclesiae
communem provehere debent, quibus opera est potissimum danda ut fides adolescat
et cunctis hominibus plenae veritatis lux oriatur.(47) « Ceterum hoc
sanctum est quod, bene regendo propriam Ecclesiam ut portionem Ecclesiae
universalis, ipsi efficaciter conferunt ad bonum totius mystici Corporis, quod
est etiam corpus Ecclesiarum ».(48)
Non solum munus
regendi particularibus in suis Ecclesiis actuose exercendo, bonum
universalis Ecclesiae iuvant Episcopi, verum etiam docendi ac sanctificandi
exercendo officium.
Procul dubio
singuli Episcopi, ut fidei magistri, nisi per totius Collegii episcopalis actum
ad universalem fidelium communitatem non sese convertunt. Fideles enim,
pastorali Episcopi curae demandati, cum eiusdem iudicio congruere debent, quod
Christi nomine de fide ac morali doctrina exprimitur idemque religioso animi
obsequio tenendum. Re vera « Episcopi in communione cum Romano Pontifice
docentes ab omnibus tamquam divinae et catholicae veritatis testes venerandi
sunt »(49) atque eorum doctrina, quippe quae fideliter fidem credendam
vitaeque accommodandam exhibeat, multum emolumenti universae Ecclesiae confert.
Episcopus
quoque, prout singillatim sumptus est « oeconomus gratiae supremi sacerdotii
»,(50) suum sustinendo sanctificandi officium permultum confert ad
Ecclesiae operam Deum glorificandi et homines sanctificandi. Hoc totius Christi
Ecclesiae est ministerium, quae in unaquaque legitima celebratione liturgica
operatur, quae in communione cum Episcopo ipsiusque ductu peragitur.
|