Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Apostolos suos

IntraText CT - Text

  • II COLLEGIALIS EPISCOPORUM CONIUNCTIO
    • 12
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

12. Cum cuiusdam territorii Episcopi pro fidelium bono quasdam pastorales res una simul faciunt, haec ministerii episcopalis perfunctio, una simul acta, ratione collegialis affectus perficitur,(51) qui « est anima communis Episcoporum industriae in regionali, nationali et internationali provincia ».(52) Attamen ipse naturam collegialem numquam sumit, quae ad acta pertinet ordinis Episcoporum, ut subiecti supremae in universam Ecclesiam potestatis. Longe alia est singulorum Episcoporum necessitudo cum Collegio episcopali quam eorum necessitudo cum institutionibus illis quae ad supra dicta pastoralia opera communiter sustinenda conditae sunt.

Episcoporum corporis actuum collegialitas ex eo oritur quod « Ecclesia universalis comprehendi non potest ut summa Ecclesiarum particularium neque tamquam confoederatio Ecclesiarum particularium ».(53) « Non est fructus communionis istarum, sed, pro essentiali suo mysterio ontologice et temporaliter praecedit quamcumque Ecclesiam particularem ».(54) Collegium simul Episcoporum veluti Episcoporum summa non est intellegendum, qui Ecclesiis particularibus praesident, neque eorum communionis effectus, at, ut proprium et necessarium Ecclesiae universalis elementum, quiddam est quod praecedit officium particulari in Ecclesia munus capitis sustinendi.(55) Etenim episcopalis Collegii in totam Ecclesiam potestas haud summa potestatum singulorum in eorum particulares Ecclesias Episcoporum constituitur; est enim aliquid antecedens quod singuli Episcopi participant, qui in universam Ecclesiam nisi collegialiter agere non possunt. Romanus unus Pontifex, Collegii caput, supremam in Ecclesia potestatem gerere singulariter potest. Aliis verbis: « episcoporum collegialitas proprio strictove sensu ad totum Episcoporum Collegium tantum pertinet quod ut subiectum theologicum dividi non potest ».(56) Et id Domini voluntate.(57) Potestas attamen non tamquam dominatio putanda est, sed ad eam essentialiter servitii ratio pertinet, quandoquidem a Christo oritur, bono Pastore qui vitam pro ovibus tradit.(58)




51) Cfr ibid., 23.



52) Synodus Episcoporum, Decembri MCMLXXXV, Relatio finalis, II, C), 4: L'Osservatore Romano, 10 Decembris 1985, p. 7.



53) Ioannes Paulus II. Allocutio ad Episcopos Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis, 16 Septembris 1987, n. 3: Insegnamenti, X, 3 (1987), 555.



54) Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, 9.



55) Ceterum, ut omnibus patet, complures sunt Episcopi qui, quamvis munera Episcoporum propria exercent, nullius particularis Ecclesiae sunt praesides.



56) Ioannes Paulus II, Allocutio ad eos qui in Romana Curia ministerium suum implent, 20 Decembris 1990, n. 6: AAS 83 (1991), 744.



57) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 22.



58) Cfr Io 10, 11.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License