13.
Ecclesiarum
particularium coetus sese referunt ad Ecclesias, a quibus constituuntur, eo
quod fundamenta ponunt in vinculis communis consuetudinis vitae Christianae
atque interiectionis Ecclesiae in communitatibus humanis, quae per loquelam,
cultum historiamque nectuntur. Haec necessitudo longe alia est atque illa ratio mutuae
Ecclesiae universalis internitatis cum particularibus Ecclesiis.
Similiter
instituta quae quodam in territorio (natione, regione, et ita porro) Episcopi
efficiunt ipsique inibi Episcopi quandam instituunt necessitudinem, quae,
quamvis aliquam similitudinem exhibeat, a necessitudine Collegii episcopalis et
singulorum Episcoporum omnino differt. Efficacitas obstringens actuum
ministerii, quod Episcopi una simul intra Conferentias episcopales necnon Sedis
Apostolicae in communione sustinent ex eo oritur quod ipsa talia instituta
condidit et iisdem, et sacrae singulorum Episcoporum potestatis fundamento,
certa munera concredidit. Quod nonnullae episcopalis ministerii res communiter
aguntur, illa efficitur cuiusque Episcopi sollicitudo de universa Ecclesia,
quae insigniter fraterno adiumento ad alias Ecclesias particulares, ad
viciniores potissimum ac pauperiores,(59) manifestatur, itemque in
coniunctos labores ac proposita una simul cum eiusdem geographicae plagae
ceteris Episcopis convertitur, ut bonum commune increscat ipsumque singularum
Ecclesiarum.(60)
|