Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Apostolos suos

IntraText CT - Text

  • III EPISCOPORUM CONFERENTIAE
    • 15
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

15. Hodiernis quidem temporibus quod necesse habemus ut vires contrahantur veluti fructus permutatae prudentiae experientiaeque intra Episcoporum Conferentiam, id pulchre Concilium extulit quia « Episcopi haud raro munus suum apte ac fructuose adimplere non valent nisi cum aliis Episcopis arctiorem in dies suam concordem atque coniunctiorem operam efficiant ».(62) Certo quodam indice argumenta finiri non possunt, quae hanc cooperationem requirunt, sed neminem fugit fidei morumque promotionem ac tutelam, librorum liturgicorum versionem, sacerdotalium vocationum promotionem et institutionem, catechesis subsidiorum comparationem, studiorum universitatum catholicarum aliorumque educationis institutorum sustentationem et tutelam, oecumenicum opus, cum civilibus potestatibus necessitudinem, humanae vitae, pacis, iurium humanorum defensionem, quae quoque legibus civilibus custodiantur, iustitiae socialis promotionem, instrumentorum communicationis socialis usum, et his similia, argumenta esse quae sociatam Episcoporum operam exposcunt.




62) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 37.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License