Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Apostolos suos

IntraText CT - Text

  • III EPISCOPORUM CONFERENTIAE
    • 16
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

16. Episcoporum Conferentiae plerumque sunt nationales, quae Episcopos scilicet eiusdem nationis complectuntur,(63) quandoquidem culturae, traditionum historiaeque communis vincula ac sociales necessitudines implicatae inter eiusdem nationis cives flagitant ut episcopatus participes illius territorii magis assidue cooperentur quam ut ecclesiales condiciones aliorum locorum id postulare possint. Eadem tamen canonica norma aditum pandit cuius vi « Episcoporum conferentia erigi potest pro territorio minoris aut maioris amplitudinis, ita ut vel tantum comprehendat Episcopos aliquarum Ecclesiarum particularium in certo territorio constitutarum vel praesules Ecclesiarum particularium in diversis nationibus exstantium ».(64) Inde eruitur Episcoporum Conferentias ex alio territorii ordine vel supernationali ordine exsistere posse. Iudicium de adiunctis personas resve respicientibus, quae maiorem vel minorem amplitudinem cuiusdam Conferentiae suadent Apostolicae Sedi reservatur. Etenim « unius supremae Ecclesiae auctoritatis est, auditis quorum interest Episcopis, Episcoporum conferentias erigere, supprimere aut innovare ».(65)




63) Cfr C.I.C. can. 448 § 1.



64) C.I.C. can. 448 § 2.



65) C.I.C. can. 449 § 1.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License