Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Apostolos suos

IntraText CT - Text

  • III EPISCOPORUM CONFERENTIAE
    • 17
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

17. Quoniam Episcoporum Conferentiarum est Ecclesiarum particularium alicuius territorii, per pastorum communem operam quibus illae sunt commissae, bono communi consulere, unaquaque Conferentia omnes Episcopos dioecesanos alicuius territorii eisque iure aequiparatos, itemque Episcopos coadiutores, Episcopos Auxiliares ceterosque Episcopos titulares, qui in eodem territorio peculiare sustinent munus, quod Apostolica Sedes ipsave Conferentia Episcopalis concrediderunt, complecti debet.(66) In plenariis conventibus Conferentiae Episcopalis competit dioecesanis Episcopis eisque qui iure illis aequiparantur ac simul Episcopis coadiutoribus suffragium deliberativum; et id ipso iure quoniam aliter facere Conferentiae statuta non possunt.(67) Praeses et Pro-Praeses Conferentiae Episcopalis ex membris solummodo eligi debent Episcoporum dioecesanorum.(68) Quod attinet ad Episcopos Auxiliares ceterosque Episcopos titulares, qui Conferentiam Episcopalem participant, Conferentiae statuta edicere debent utrum eorum suffragium sit deliberativum an consultivum.(69) Hac de re numerus est considerandus Episcoporum dioecesanorum et Episcoporum Auxiliarium aliorumque Episcoporum titularium, ne forsan maior horum pars pastorale Episcoporum dioecesanorum regimen quibusdam condicionibus adstringat. Opportunum videtur Conferentiarum Episcoporum statuta decernere ut Episcopi emeriti adsint suffragio consultivo fruentes. Id peculiariter curetur ut quasdam investigationis commissiones participent, cum agitur de rebus quas Episcopi emeriti magnopere callent. Spectata Episcoporum Conferentiarum natura, participatio alicuius membri Conferentiae delegari non potest.

18. Singulae Episcoporum Conferentiae sua statuta habent, quae ipsae conficiunt, quae tamen a Sede Apostolica sunt recognoscenda « in quibus, praeter alia, ordinentur conferentiae conventus plenarii habendi, et provideantur consilium Episcoporum permanens et secretaria generalis conferentiae, atque alia etiam officia et commissiones quae iudicio conferentiae fini consequendo efficacius consulant ».(70) Enimvero haec proposita deposcunt ut burocratica ratio officiorum et commissionum, quae inter plenarios conventus operantur, vitetur. Illud praecipuum est animadvertendum Episcoporum Conferentias una cum commissionibus officiisque ad Episcopos iuvandos destinari easdemque non exsistere ut illorum loco operentur.




66) Cfr C.I.C. can. 450 § 1.



67) Cfr C.I.C. can. 454 § 1.



68) Cfr Pontificia Commissio Codici Iuris Canonici authentice interpretando, Responsum ad propositum dubium, Utrum Episcopus Auxiliaris, 23 Maii 1988, AAS, 81 (1989), 388.



69) Cfr C.I.C. can. 454 § 2.



70) C.I.C. can. 451.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License