19.
Episcoporum Conferentiae auctoritas eiusdemque actionis ambitus arte cum
potestate Episcopi dioecesani Praesulumque eis aequiparatorum nectuntur.
Episcopi « loco Dei praesidentes gregi, cuius sunt pastores, ut doctrinae
magistri, sacri cultus sacerdotes, gubernationis ministri. [...] Ex divina
institutione in locum Apostolorum successerunt, tamquam Ecclesiae pastores
»,(71) atque « Ecclesias particulares sibi commissas ut vicarii et
legati Christi regunt, consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam
auctoritate et sacra potestate [...]. Haec potestas qua, nomine Christi
personaliter funguntur, est propria, ordinaria et immediata ».(72) Eius
exercitium suprema Ecclesiae potestate temperatur, et id ex relatione Ecclesiae
universalis cum Ecclesia particulari necessario consequitur, quoniam haec haud
exsistit nisi ut portio Dei Populi « in qua revera est et operatur Una Sancta
Catholica et Apostolica Christi Ecclesia ».(73) Etenim « Primatus
Romani Episcopi atque Collegium episcopale elementa sunt propria Ecclesiae
universalis non derivata ex particularitate Ecclesiarum, sed nihilominus interiora
cuilibet Ecclesiae particulari ».(74) Huius ordinationis veluti pars,
exercitium sacrae potestatis Episcopo gerendae « certis limitibus circumscribi
potest, pro Ecclesiae fideliumque utilitate ».(75) Haec sententia
manifesta reperitur in Codicis Iuris Canonici norma: « Episcopo dioecesano in
dioecesi ipsi commissa omnis competit potestas ordinaria, propria et immediata,
quae ad exercitium eius muneris pastoralis requiritur, exceptis causis quae
iure aut Summi Pontificis decreto supremae aut alii auctoritati ecclesiasticae
reserventur ».(76)
|