Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Apostolos suos

IntraText CT - Text

  • III EPISCOPORUM CONFERENTIAE
    • 23
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

24. Complura hodie sunt officia Conferentiae Episcopalis in Ecclesiae beneficium. Ipsae per increscens servitium vocantur ad iuvandam « non alienabilem cuiusque Episcopi responsalitatem pro universali Ecclesia atque pro Ecclesia particulari »(85) simulque, ut liquet, ad eandem non impediendam, eius locum illegitime occupando, ubi canonica norma eius potestatis episcopalis imminutionem pro Conferentia Episcopali haud sancit, vel fere cribrando aut difficultates inducendo circa directas necessitudines singulorum Episcoporum cum Sede Apostolica.

Ea quae supra sunt patefacta, ac simul completivae normae, quae sequentur, generalis Coetus extraordinarii Synodi Episcoporum anni MCMLXXXV votis respondent ipsaque collustrare et magis magisque efficaces Conferentiarum Episcopalium actiones reddere volunt, quae propria statuta opportune retractanda curabunt, ut congruant cum his declarationibus normisque secundum illa vota.

 




85) Synodus Episcoporum, MCMLXXXV, Relatio finalis, II, C), 5: L'Osservatore Romano, 10 Decembris 1985, p. 7.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License