Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Apostolos suos

IntraText CT - Text

  • I EXORDIUM
    • 2
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

2. Salutis missio quam Dominus Apostolis commisit usque ad mundi finem manebit.(15) Ut talis missio, ad Christi voluntatem, perficeretur, Apostoli ipsi « de instituendis successoribus curam egerunt... Proinde docet... Synodus Episcopos ex divina institutione in locum Apostolorum successisse, tamquam Ecclesiae pastores ».(16) Etenim, ad pastorale exsequendum ministerium, « Apostoli speciali effusione supervenientis Spiritus Sancti a Christo ditati sunt,(17) et ipsi adiutoribus suis per impositionem manuum donum spirituale tradiderunt,(18) quod usque ad nos in episcopali consecratione transmissum est ».(19)

« Sicut, statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium apostolicum constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur ».(20) Omnes sic Episcopi communiter praeceptum a Christo receperunt Evangelium ubique terrarum nuntiandi ideoque de tota Ecclesia solliciti esse debent itemque, ut missionem a Domino commissam adimpleant, inter se et cum Petri Successore(21) ad sociatam operam agendam etiam astringuntur, in quo est « perpetuum ac visibile unitatis fidei et communionis principium et fundamentum ».(22) Singuli autem Episcopi in suis Ecclesiis particularibus principium ac fundamentum sunt unitatis.(23)




15) Cfr Mt 28, 18-20.



16) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 20.



17) Cfr Act 1, 8; 2, 4; Io 20, 22-23.



18) Cfr 1 Tim 4, 14; 2 Tim 1, 6-7.



19) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 21.



20) Ibid., 22.



21) Cfr ibid., 23.



22) Ibid., 18; cfr 22-23, Nota explicativa praevia, 2; Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. Pastor aeternus, Prologus: DS 3051.



23) Cfr Conc. Oecum Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 23.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License