Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Apostolos suos

IntraText CT - Text

  • I EXORDIUM
    • 6
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

6. Post Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Conferentiae Episcoporum magnopere adoleverunt officiumque sustinuerunt praeoptati instrumenti alicuius nationis vel territorii, ut sententiae mutuaeque consultationes communicarentur ac cooperatio pro bono Ecclesiae communi ageretur: « ipsae his annis factae sunt solidum quoddam, vivum et efficax ubique terrarum institutum ».(34) Earum momentum ex eo oritur quod efficaciter Episcoporum ideoque totius Ecclesiae unitatem iuvant cum sit praevalidum instrumentum ad ecclesialem communionem confirmandam. Verumtamen, earum navitatis usque amplioris evolutio, quasdam exciit quaestiones quae theologicam pastoralemque indolem sapiunt, potissimum quod ad earum pertinet necessitudinem cum dioecesanis Episcopis.




34) Ioannes Paulus II, Allocutio ad eos qui in Romana Curia ministerium suum implent, 28 Iunii 1986, n. 7 c. AAS 79 (1987), 197.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License