Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Apostolos suos

IntraText CT - Text

  • II COLLEGIALIS EPISCOPORUM CONIUNCTIO
    • 9
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

9. Episcoporum ordo collegialiter « una cum Capite suo Romano Pontifice, et numquam sine hoc Capite, subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit ».(43) Sicut omnes probe sciunt, Concilium Oecumenicum Vaticanum II, in hac doctrina tradenda, simul edixit Petri Successorem integra pollere « potestate Primatus in omnes sive Pastores sive fideles. Romanus enim Pontifex habet in Ecclesiam, vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi et totius Ecclesiae Pastoris, plenam, supremam et universalem potestatem, quam semper libere exercere valet ».(44)

Suprema potestas in universam Ecclesiam qua pollet Episcoporum coetus nisi collegialiter ab ipsis exerceri non potest, simul in Concilio Oecumenico sollemniter coadunatis, simul in terrarum orbe dispersis, dummodo Romanus Pontifex eosdem ad collegialem actum vocet, vel saltem comprobet libereve eorum coniunctam actionem accipiat. In his actibus collegialibus suam ipsorum pro fidelium totiusque Ecclesiae bono exercent potestatem Episcopi, fideliter primatum ac Romani Pontificis praeeminentiam servantes simul, qui caput est episcopalis Collegii; qui Episcopi non agunt tandem veluti eius vicarii vel delegati.(45) Inibi plane liquet Episcopos esse Ecclesiae catholicae, totius Ecclesiae bonum, ac ut tales a cunctis fidelibus agnosci et aestimari.




43) Ibid., 22.



44) Ibid., 22.



45) Cfr ibid., 22; Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II, vol. III, pars VIII, Typis Polyglottis Vaticanis 1976, p. 77, n. 102.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License