| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannes Paulus PP. II Apostolos suos IntraText CT - Text |
|
|
|
13. Ecclesiarum particularium coetus sese referunt ad Ecclesias, a quibus constituuntur, eo quod fundamenta ponunt in vinculis communis consuetudinis vitae Christianae atque interiectionis Ecclesiae in communitatibus humanis, quae per loquelam, cultum historiamque nectuntur. Haec necessitudo longe alia est atque illa ratio mutuae Ecclesiae universalis internitatis cum particularibus Ecclesiis. Similiter instituta quae quodam in territorio (natione, regione, et ita porro) Episcopi efficiunt ipsique inibi Episcopi quandam instituunt necessitudinem, quae, quamvis aliquam similitudinem exhibeat, a necessitudine Collegii episcopalis et singulorum Episcoporum omnino differt. Efficacitas obstringens actuum ministerii, quod Episcopi una simul intra Conferentias episcopales necnon Sedis Apostolicae in communione sustinent ex eo oritur quod ipsa talia instituta condidit et iisdem, et sacrae singulorum Episcoporum potestatis fundamento, certa munera concredidit. Quod nonnullae episcopalis ministerii res communiter aguntur, illa efficitur cuiusque Episcopi sollicitudo de universa Ecclesia, quae insigniter fraterno adiumento ad alias Ecclesias particulares, ad viciniores potissimum ac pauperiores,(59) manifestatur, itemque in coniunctos labores ac proposita una simul cum eiusdem geographicae plagae ceteris Episcopis convertitur, ut bonum commune increscat ipsumque singularum Ecclesiarum.(60)
|
59) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: Decr. Christus Dominus, 6. 60) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 36. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |