| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannes Paulus PP. II Apostolos suos IntraText CT - Text |
|
|
|
19. Episcoporum Conferentiae auctoritas eiusdemque actionis ambitus arte cum potestate Episcopi dioecesani Praesulumque eis aequiparatorum nectuntur. Episcopi « loco Dei praesidentes gregi, cuius sunt pastores, ut doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes, gubernationis ministri. [...] Ex divina institutione in locum Apostolorum successerunt, tamquam Ecclesiae pastores »,(71) atque « Ecclesias particulares sibi commissas ut vicarii et legati Christi regunt, consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra potestate [...]. Haec potestas qua, nomine Christi personaliter funguntur, est propria, ordinaria et immediata ».(72) Eius exercitium suprema Ecclesiae potestate temperatur, et id ex relatione Ecclesiae universalis cum Ecclesia particulari necessario consequitur, quoniam haec haud exsistit nisi ut portio Dei Populi « in qua revera est et operatur Una Sancta Catholica et Apostolica Christi Ecclesia ».(73) Etenim « Primatus Romani Episcopi atque Collegium episcopale elementa sunt propria Ecclesiae universalis non derivata ex particularitate Ecclesiarum, sed nihilominus interiora cuilibet Ecclesiae particulari ».(74) Huius ordinationis veluti pars, exercitium sacrae potestatis Episcopo gerendae « certis limitibus circumscribi potest, pro Ecclesiae fideliumque utilitate ».(75) Haec sententia manifesta reperitur in Codicis Iuris Canonici norma: « Episcopo dioecesano in dioecesi ipsi commissa omnis competit potestas ordinaria, propria et immediata, quae ad exercitium eius muneris pastoralis requiritur, exceptis causis quae iure aut Summi Pontificis decreto supremae aut alii auctoritati ecclesiasticae reserventur ».(76)
|
71) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 20. 72) Ibid., 27. 73) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 11; C.I.C. can. 368. 74) Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, 13. 75) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 27. 76) C.I.C. can. 381 § 1. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |