| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannes Paulus PP. II Apostolos suos IntraText CT - Text |
|
|
|
20. In Episcoporum Conferentia Episcopi una simul pro fidelibus territorii Conferentiae ministerium obeunt episcopale; sed ut hoc exercitium legitimum sit omnesque Episcopos obstringat, supremae Ecclesiae auctoritatis requiritur interventus, quae per universalem legem specialiave mandata concredit quaedam negotia Episcopali Conferentiae deliberanti. Episcopi nequeunt autonoma ratione, neque singuli neque in Conferentiam congregati, sacram suam potestatem pro Conferentia Episcopali continere, ac tanto minus pro quadam eius parte, sive agitur de consilio permanente, sive de aliqua commissione vel ipso praeside. Haec ratio in canonica norma omnino patet de potestate legislativa exercenda, quae ad Episcopos spectat in Conferentiam Episcopalem congregatos: « Episcoporum Conferentia decreta generalia ferre tantummodo potest in causis, in quibus ius universale id praescripserit aut peculiare Apostolicae Sedis mandatum, sive Motu Proprio sive ad petitionem ipsius conferentiae, id statuerit ».(77) Aliis in casibus « singuli Episcopi dioecesani competentia integra manet, nec conferentia eiusve praeses nomine omnium Episcoporum agere valet, nisi omnes et singuli Episcopi consensum dederint ».(78)
|
77) C.I.C., can. 455 § 1. Locutio illa « decreta generalia » decreta quoque exsecutoria complectitur ut in cann. 31-33 C.I.C. significatur; cfr Pontificia Commissio Codici Iuris Canonici authentice interpretando, Responsum ad propositum dubium, Utrum sub locutione, 14 Maii 1985, AAS, 77 (1985), 771. 78) C.I.C. can. 455 § 4. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |