Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Ad tuendam fidem

IntraText CT - Text

  • 1
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

1. Iam inde a prioribus saeculis usque ad hodiernum diem Ecclesia de fide Christi Eiusque redemptionis mysterio profitetur veritates, postea collectas in Symbola fidei; hodie enim communiter cognoscuntur atque proclamantur a christifidelibus in Missarum celebratione sollemni et festiva Symbolum Apostolorum aut Symbolum Nicaenum-Constatinopolitanum.

Hoc ipsum Symbolum Nicaenum-Constatinopolitanum continetur in Professione fidei, a Congregatione pro Doctrina Fidei ulterius elaborata(1), quae specialiter imponitur determinatis christifidelibus emittenda in susceptione aliquorum officiorum directe vel indirecte respicientium profundiorem investigationem in veritates de fide et de moribus aut coniunctorum cum peculiari potestate in Ecclesiae regimine(2).




1) CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Professio Fidei et Iusiurandum fidelitatis in suscipiendo officio nomine Ecclesiae exercendo, 9 Ianuarii 1989, in AAS 81/1989, p. 105.



2) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 833.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License