3)
Cfr Codex Iuris Canonici, can. 747 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum
Orientalium, can. 595 § 1.
4)
Cfr SACROSANCTUM CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Constitutio dogmatica Lumen
gentium, De Ecclesia, n. 25, 21 Novembris 1964, in AAS 57/1965, pp. 29-31;
Constitutio dogmatica Dei Verbum, De divina Revelatione, 18 Novembris
1965, n. 5, in AAS 58/1966, p. 819; CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Donum
veritatis, De ecclesiali theologi vocatione, 24 Maii 1990, n. 15, in AAS
82/1990, p. 1556.
5) Codex
Iuris Canonici, can. 750 - Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt
quae verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet fidei deposito Ecclesiae
commisso, continentur, et insimul ut divinitus revelata proponuntur sive ab
Ecclesiae magisterio sollemni, sive ab eius magisterio ordinario et universali,
quod quidem communi adhaesione christifidelium sub ductu sacri magisterii
manifestatur; tenentur igitur omnes quascumque devitare doctrinas iisdem
contrarias.
6) Codex
Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 598 - Fide divina et catholica ea
omnia credenda sunt, quae verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet deposito
fidei Ecclesiae commisso continentur et simul ut divinitus revelata proponuntur
sive ab Ecclesiae magisterio sollemni sive ab eius magisterio ordinario et
universali, quod quidem communi adhaesione christifidelium sub ductu sacri
magisterii manifestatur; tenentur igitur omnes christifideles quascumque
devitare doctrinas eisdem contrarias.
7)
Cfr CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Donum veritatis, De
ecclesiali theologi vocatione, 24 Maii 1990, n. 17, in AAS 82/1990, p. 1557.
8) Codex
Iuris Canonici, can. 752 - Non quidem fidei assensus, religiosum tamen
intellectus et voluntatis obsequium praestandum est doctrinae, quam sive Summus
Pontifex sive Collegium Episcoporum de fide vel de moribus enuntiant, cum
magisterium authenticum exercent, etsi definitivo actu eandem proclamare non
intendant; christifideles ergo devitare curent quae cum eadem non congruant.
9) Codex
Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 599 - Non quidem fidei assensus,
religiosum tamen intellectus et voluntatis obsequium praestandum est doctrinae
de fide et de moribus, quam sive Romanus Pontifex sive Collegium Episcoporum
enuntiant, cum magisterium authenticum exercent, etsi definitivo actu eandem
proclamare non intendunt; christifideles ergo curent, ut devitent, quae cum
eadem non congruunt.
|